 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
POPULUS HAITIANUS*
BEATA VIRGO MARIA, QUAE VULGO
«NOTRE-DAME DU PERPÉTUEL SECOURS» APPELLATUR, PRAECIPUA ECCLESIASTICAE
HAITIANAE PROVINCIAE PATRONA ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Populus Haitianus, qui de fide catholica tamquam
de copioso patrimonio suo gloriatur, singulari atque sincero venerationis studio
Beatissimam Virginem Mariam prosequitur, quam, dulci usus vocabulo, pro acceptis
beneficiis «Nostram Dominam a Perpetuo Succursu» appellare solet. Sat multa iam
in venusta maris Oceani insula sacella et aedes et religionis instituta
doctrinarumque domicilia inveniuntur, quibus ab Augusta Dei Matre et suave nomen
et tutela fidelis sunt, sed vividior in corde fidelium marialis inest amor, quo
fit, ut Eam sponte sua, publica licet renuntiatio usque ad hoc tempus defuerit,
Patronam antea sibi electam existiment. Memoria vero praesentissimi auxilii ad
superius saeculum est revocanda, cum annis MDCCCLXXXII-MCCCLXXXIII semel
iterumque pericula primariae praesertim urbi institerunt omnesque cives,
recuperata salute, caelestis Matris opem unanimo ore celebrarunt. Anno demum
MCMXLII, altero furente bello per Orbem terrarum, universa Haitiana natio
sollemniter Dominae a Perpetuo Succursu sese devovit, religiosoque tum ritui
multitudo ingens interfuit. Quae cum ita essent, sacrorum Antistites
ecclesiasticae provinciae Haitianae, conventum superiore mense Ianuario agentes,
id esse a Sede Apostolica poscendum censuerunt, ut Beatissima Virgo Maria, illa
sane appellatione insignis, tamquam Patrona agnosceretur eiusque festum ad
superiorem ordinem eveheretur. Quod votum, tot rationibus innixum atque per
Venerabilem Fratrem Albertum Franciscum Cousineau, Capitis Haitiani Episcopum
eundemque Episcopalis Haitiani Consilii Praesidem, ad Nos relatum, benigno
prorsus animo explere statuimus, id bene ominantes, ut crescat in dies pietas in
Deiparam unaque simul christiani moris integritas vitaeque religiosae actio.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione :Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, quae vulgo «Notre-Dame du
Perpetuel Secours» appellatur, principalem apud Deum caelestem Patronam
universae ecclesiasticae Haitianae provinciae confirmamus, seu constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis
locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Aprilis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1131-1132
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|