The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SINGULARI PIETATE*

BEATA MARIA VIRGO «PEÑA DE FRANCIA» VULGO APPELLATA, PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA CIVILIS PROVINCIAE SALMANTINAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Singulari pietate excoli perhibetur Beata Maria Virgo, cuius, adiecto vulgari nomine «Peña de Francia» appellatae, sedes praecipua finibus dioecesis Salmantinae continetur. Qui cultus a saeculo XV repetitur, quo tempore imago eiusdem Deiparae mirum in modum, uti tradunt, comparuit. Ioannes II Rex locum, ubi id contigisse ferebatur, ipse invisit, cultum Dei Genetricis, simulacro illo expressae, sodalibus Ordinis Praedicatorum committens. Exinde haec marianae pietatis forma per totam Hispaniam pervasit, ita ut non solum Christifideles e plebe, sed etiam ii, qui summa pollebant auctoritate, eo quasi ad caelestium munerum fontem accederent. Hanc animorum alacritatem probantes, Summi Pontifices, Decessores Nostri, veluti Martinus PP. V, Callistus PP. III, Xystus PP. IV, Gregorius PP. XIII, Clemens PP. VIII, Paulus PP. V, sacram aedem, seu sanctuarium, ubi imago illa est proposita, privilegiis affatim ditarunt. Effigies denique, Pio PP. XII Catholicam Ecclesiam regente, aureo diademate fuit, anno MCMLII, sollemniter redimita. Quo factum est, ut nova quadam impulsione cultus Beatae Mariae Virginis, «Peña de Francia» nuncupatae, angesceret et, fines Hispaniae praetergrediens, in Lusitaniam et in transmarinas regiones propagaretur. Potissimum vero hanc pietatis rationem, praeter Salmantinam Ecclesiam, participant dioeceses Civitatensis et Placentina in Hispania, quae provincia civili Salmantina comprehenduntur. Preces igitur a dilecto filio Antonio Estella Bermúdez de Castro, Praeside «Deputationis Provincialis Salmantinae», Nobis sunt adhibitae, ut Augustam Virginem Deiparam, nomine illo ornatam, Patronam provinciae civilis, quam diximus, benigne renuntiaremus. Cui postulationi Venerabiles Fratres Maurus Rubio Repullés, Salmantinus Episcopus, Demetrius Mansilla Reoyo, Civitatensis Episcopus, Ioannes Petrus Zarranz et Pueyo, Placentinus in Hispania Episcopus, ample sunt suffragati, qui Nobis etiam sunt testati universum clerum et populum fidelem idem expetere. Quae vota libenti animo implentes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgari nomine «Peña de Francia» invocatam, principalem apud Deum Patronam totius civilis provinciae Salmantinae constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Maii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, PP. 794-796

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top