 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA
MALAVIENSI ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum
rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intere edunt cum Civitatibus, soleat
exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur commodum
esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Malaviensem Rempublicam publicis
huiusmodi vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi, in Republica Malaviensi Nuntiaturam Apostolicam erigimus
et constituimus. Eidem ergo sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula
deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria
sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
eidemque Nuntiaturae sic constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Maii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, p. 477
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|