 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SEDES RELIGIONIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
PAROECIALIS
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS «DE MONGUI»,
DIOECESIS DUITAMENSIS, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sedes religionis inclita et illustris praedicatur
paroeciale templum augustae Virgini Deiparae sacrum, quod in oppidi «Mongui»
vulgo appellati ac dioecesis Duitamensis non modicum vertit ornamentum. Ibi enim
proposita est imago eiusdem Dei Genetricis, quam Philippus II, Rex Hispanorum,
fertur dono dedisse. Ad eam innumeri fere Christifideles, e tota Columbiana
Dicione, pietatis causa se effundere consueverunt; quam ob rem factum est, ut
simulacrum illud, anno MCMXXIX, aureo diademate redimiretur et Beata Maria Virgo
«de Mongui» nuncupata, anno MDCCLX, universae dioecesis Duitamensis
renuntiaretur caelestis Patrona. Ecclesia autem, quae eiusdem sacrae dicionis
sanctuarium mariale merito appellatur, non solum incensa fidelium pietate sed
etiam antiquitate, siquidem anno MDCCLX fuit perfecta, molis amplitudine
aliisque rebus, quibus ei decor accrescit, affatim commendatur. Preces igitur a
Venerabili Fratre Iulio Franco Arango, Duitamensi Episcopo, qui vota quoque
cleri et populi sibi commissi significavit, Nobis sunt adhibitae, ut praeclarum
hoc et nobile templum paroeciale Basilicae Minoris nomine ac iure honestaremus.
Quibus libenti animo statuimus obsecundare, fore confisi, ut pia hac animorum
alacritate vita christiana amplis roboretur incrementis. Itaque, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
paroecialem ecclesiam, Beatae Mariae Virgini «de Mongui», ut appellant, dicatam,
ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae templis eodem honore insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Iunii,
anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 796-797
© Copyright 1979 - Libreria
Editrice Vaticana
|