 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
COMMUNI CUM UTILITATE*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN IAPONIA ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam — Communi cum utilitate quae inter Iaponiensium
Imperium et Apostolicam Sedem vigent publicae consuetudinis rationes, in
praesenti suadent, ut sacrae legationis officium, ibi anno MCMLII institutum, ad
elatiorem gradum evehatur atque adeo mutui illi nexus perficiantur. Quocirca,
motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi
Nostraque auctoritate Internuntiaturam Apostolicam, in Iaponia constitutam,
in Nuntiaturam Apostolicam erigimus, sedem in urbe principe Tokieno
confirmantes; eidemque Nuntiaturae sic a Nobis erectae omnia et singula
deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi
Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem
religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique
Apostolicae Nuntiaturae, in Iaponia sic a Nobis erectae, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sum anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii,
anno MCMLXVI, Pontificatus Nostti tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 630-631
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|