 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
LUTETIAE PARISIORUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
PARISIENSE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS A PERPETUO SUCCURSU
(NOTRE-DAME DU PERPETUEL SECOURS) DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Lutetiae Parisiorum, latiorem prope undecimae
urbanae regionis viam, mariale exsurgit sacrarium, quod, magnificentia quidem
atque venustate insigne, Dominae Nostrae a Perpetuo Succursu dulci decoratur
nomine eiusque laudes praedicat. Quamvis enim, originem si repetas, sat recentem
prodat aetatem, non sine caelesti tamen Almae Deiparae praesidio ipsum
exstructionis opus perfectum est. Nam superiore saeculo, ubi aliquot fuerant
vici, ad urbem deinceps adiuncti, neque longe a «Monte Ludoviciano» — uti
appellabant — qui olim ad Societatem Iesu pertinuerat nuperque erat sepeliendis
corporibus destinatus, ěbi Mauricius d'Hulst, praeclarus ille rerum religiosarum
scriptor sacerque orator, cum primum ad egentes recipiendos pueros domum
condidisset, animorum salutis providus sacellum aedificandum ac Sancto Hippolyto
dicandum curavit. Anno vero MDCCCLXXIV, superno veluti parens consilio, accitis
sodalibus Congregationis a Ss.mo Redemptore pastoralem curam concredidit. Hinc
felix sumpsit exordium Beatae Mariae Virginis a Perpetuo Succursu cultus; cuius
depicta imago, a Generali Praeposito dono missa atque Pii PP. IX, imm. rec.
Decessoris Nostri, benedictione consecrata, est ibidem posita, dum pietatis
causa primaria eiusdem nominis sodalitas publice instituitur. Sed religiosis mox
administris ampliorem exstruere ecclesiam visum est, qua ex re haud leves
exstiterunt difficultates. Nam, si exeunte eodem saeculo nova iam ecclesia
fidelium venerationi patebat, plures quidem per annos clausa fuit ipsique
Alfonsiani sodales inviti afuerunt. Quae cum tandem, mariali cultu numquam
deficiente, est iterum aperta, tum religiosae vitae mos et paroeciae
administratio ad novum quendam splendorem sunt revocata. Et ita nostris etiam
diebus mirus est fervor pietatis, ut Parisiensibus templum fidelibus sit
percarum saepiusque celebretur ac pulchra Deiparae tabula multo excolatur
obsequio. Hisce ergo omnibus perspectis atque relatis, dilectus filius Villelmus
Gaudreau, Congregationis Ss.mi Redemptoris Generalis Antistes, dedit ad Nos
litteras, ut eximium sacrarum Basilicarum honorem nobili huic domicilio
impetraret. Quod votum, amplissima Dilecti Filii Nostri Mauricii S. R. E. Presb.
Card. Feltin, Archiepiscopi Parisiensis, commendatione suffultum, benigno
prorsus animo admittere et explere statuimus. Quapropter, e Sacra e Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Parisiensem ecclesiam, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae a Perpetuo
Succursu, quae vulgo «Notre-Dame du Perpetuel Secours» appellatur, consecratam,
ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 870-871
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|