 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NURSIA, AMOENA*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
NURSINAE ECCLESIAE SANCTI BENEDICTI ABBATIS, EUROPAE PATRONI, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Nursia, amoena patria Sancti Benedicti, merita
laude ornatur; siquidem natale solum eo plus obtinet nominis, quo maiore gloria
floret, qui inde originem duxit. Non est autem qui ignoret, quantopere excellat
praeclarissimus ille Vir, «pacis nuntius, unitatis effector, civilis cultus
magister, maxime vero religionis christianae praeco et monasticae vitae in
occidente auctor» (A. A. S. LVI, 1964, p. 965). Quam ob rem, cum die XXIV
mensis Octobris anno MCMLXIV Montis Casini templum, ubi eius sepulcrum
excolitur, dedicaremus, Europae eundem Patronum constituimus. Tam egregii
Parentis honori Nursiae est exstructa ecclesia, aetate venerabilis artisque
operibus insignis; quam eo loco ferunt conditam esse, ubi in lucem ille esset
editus; quaeque cryptae est superposita, singulari praeconio celebrandae.
Constat enim hanc fuisse oratorium, in quo, saltem a saeculo VII, Sanctus
Benedictus primitus pie colebatur. Saeculo vero XIII vel XIV aedificatum est
templum, quod supra diximus, quodque pluries instauratum fuit et auctum decore.
Habent ibi, praeter structuram, admirationem tabulae eleganti manu pictae et
thecae pretiosae, quibus Sanctorum Reliquiae conteguntur. Ex quibus unam Ioannes
PP. XXIII, Decessor Noster rec. mem., munifice dono dedit. Est etiam prae Nobis
ferendum multos hanc adire ecclesiam, Sanctum Benedictum imploraturos,
praesertim ex quo Europae Patronus est renuntiatus. Volens autem eiusdem nobilis
templi momentum honoremque augere, Venerabilis Frater Albertus Scola, Nursinus
Episcopus, Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomen et ius ei benigne
tribueremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Nursinam ecclesiam, Deo in honorem Sancti Benedicti Abbatis, Europae Patroni,
consecratam ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine condecoratis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 871-872
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|