 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAENOBILE TEMPLUM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
TRIBUUNTUR ECCLESIAE PAROECIALI B. MARIAE VIRGINI IMMACULATAE DICATAE
ET IN OPPIDO «ELORRIO» EXSTANTI, FLAVIOBRIGENSIS DIOECESIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praenobile templum paroeciale, quod, vetustioris
sacrae aedis loco exstructum, in oppido «Elorrio» vulgo nuncupato intra
Flaviobrigensis dioecesis fines surgit, continentis etiam regionis decus
habendum est atque ornamentum. Etenim, idem, medio XV saeculo inchoatum,
sequenti tantum, Episcopi Calaguritani cura decretoque Hispaniarum Regis, fuit
perfectum atque Beatae Mariae Virgini Immaculatae, unum e prioribus, dicatum.
Amplitudine atque altitudine conspicuum, duplici architecturae ordine, gothico
nempe et classico, ut aiunt, affabre est decoratum, prout diversa postulaverunt
tempora; decem insuper altaribus, praeter maximum, ornatur. Admiratione vero
maiore invisentes afficit, super altare maius posita, marmorea pars superior,
genere «baroco» confecta, altitudine praegrandis atque Imaginem Deiparae
Virginis sine labe originali Conceptae referens. Ad quam, peregrinantium more,
innumeri accurrunt, statutis temporibus, fideles, Virginem ipsam, quae ut
«Purisima» invocatur, impense precaturi atque Beati Valentini de Berrio-Ochoa,
Episcopi et Martyris ex Ordine Praedicatorum, veneraturi sepulcrum. Quibus
peregrinis nec deest sacerdotum cura: duodecim enim Confraternitates ibidem
florent fideliumque spiritualibus consulunt necessitatibus. Quae cum ita sint,
Venerabilis Frater Paulus Gurpide Beope, Episcopus Flaviobrigensis, nomine
quoque utriusque cleri populique christiani nec non civitatis ordinum omniumque
Confraternitatum, a Nobis enixe efflagitavit, ut idem templum ad dignitatem
Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, verba, quibus Sanctus
Pius PP. X, Decessor Noster, per similes Litteras Apostolicas die XV mensis
Aprilis annoMCMVI Piscatoris anulo obsignatas, usus est, memoria recolentes:
«Hispania ... Sanctorum Martyrum, Confessorum et Virginum foecunda parens»;
audito Dilecto Filio Nostro Arcadio Maria S. R. E. Cardinali Larraona, huiusmodi
vota excipere precesque exaudire perlibenter statuimus. Quapropter, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam paroecialem
Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Immaculatae Conceptionis»
dicatam, in urbe vulgo «Elorrio» intra Flaviobrigensis dioecesis fines
exstructam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii,
anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1133-1134
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|