The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

EPISTULA APOSTOLICA

ALMA PARENS*

AD VENERABILES FRATRES IOANNEM CARMELUM S. R. E. CARDINALEM HEENAN, ARCHIEPISCOPUM VESTMONASTERIENSEM, ET GORDONIUM IOSEPHUM GRAY, ARCHIEPISCOPUM S. ANDREAE ET EDIMBURGENSEM, CETEROSQUE ANGLIAE, CAMBRIAE ET SCOTIAE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS: CUM ALTER CONVENTUS SCHOLASTICAE DOCTRINAE ILLUSTRANDAE OXONII ET EDIMBURGI CELEBRETUR,
SEPTIMO EXPLETO SAECULO AB ORTU IOANNIS DUNS SCOTI.

 

Alma parens virum, tanto gloriosae subolis honori et decori Magna Britannia aliud, non minoris quidem putandum, ornamentum sibi adicit: novit enim clarorum natorum recordationem studiosa cura custodire, atque, cum ex translaticio more sollemnes recurrentes memoriae id exigunt, novit eisdem quasi debitum munus dignitati congruentes certatim laudes exsolvere. Haec animum Nostrum sponte subierunt, haec Nobiscum volvebantur suasu quidem pergrato, cum fusi ad Nos pervenerunt nuntii de altero internationali Conventu Scholasticorum doctrinae illustrandae, qui istic apparatur ad recolendum Venerabilem Ioannem Duns Scotum, cum ab eius ortu septimum expleatur saeculum. Congressio eiusmodi Oxonii et Edimburgi auspicio vestro, Venerabiles Fratres, alacri studio et accurata diligentia celebrabitur. Iam vero facile prospicitur fore, ut ea ad magnificos adducatur exitus et vero facile prospicitur fore, ut ea ad magnificos adducator exitus et haud parvi momenti sane habeatur, ubi consideratio intendatur sive in argumenta, de quibus ibi pertractabitur, sive in spectabilium virorum numerum, qui coetibus istis intererunt. Nam Studiorum Universitates Angliae et Scotiae, et ex exteris gentibus Studiorum Universitates Parisiensis et Coloniensis, ubi is magisterio functus est, et aliae bene multae mittent, qui ibi personam suam gerant; aderunt, praeter catholicos, ex Anglicana Communione, ex Ecclesia Scotiae aliisque Magnae Britanniae christianis Communitatibus delecti viri et ex universo orbe terrarum insignes sacrarum disciplinarum studiosi.

Iam in limine exspectationis, dum stato Conventui felicem decursum et uberes fructus percupimus, aperte profitemur Nos laetitiam capere ex singulari habitu certisque notis, quibus Conventum istum distingui plane placuit. Enimvero illud manet fixum statutumque, ut praecipue in nitenti lumine collocentur Ioannis Duns Scoti persona, philosophica et theologica doctrina, itemque lineamenta quae ad eius mores et asceticam indolem spectant. Disceptationum et controversiarum, quae praeteritis aetatibus haud raro exortae sunt, scopulis vitatis, praeoptatur criticae artis et historiae ratio et regula, quae nunc temporis magni ducitur, eaque, cum a praeclaris doctis viris adhibita esset ad excutiendum, quaenam germana essent Doctoris Subtilis opera, quaenam verae et sincerae eius sententiae, cultu valde fructuosa exstitit.

Hac quidem de causa convolutis nisibus intenditur, ut late patentibus lineis undelibet componatur conspectus, visio scilicet totius Scholasticorum doctorum familiae, ex quo quidem praeter alia metiri et complecti licebit varietatem, opulentiam, ubertatem philosophicae et theologicae doctrinae, quae media aetate floruit.

Procul dubio hoc in prospectu S. Thomas Aquinas cum sua «Summa theologiae» veluti vertex se se extollit qui celsior imminet finitimis editis montibus, scilicet orbi sacrae doctrinae illa aetate perpolitae. Synthesis, quam Angelicus Doctor composuit in enuntiandis congruentiis inter Fidem et Rationem, inter Fidem quaerentem intellectum — prout antea vester S. Anselmus Cantuariensis edixerat (1) — et intellectum quaerentem Fidem, tam unanimos nacta est consensus, ut ille in Scholasticorum numero et serie quasi princeps appareat et Doctoris Communis appellatione rite glorietur. Verumtamen apud eum conspicui Scholastici magistri et doctores consurgunt quasi interlucentia sidera, quibus eodem aetatis decursu catholica doctrina micanter radiat.

Ceterum in Encyclicis Litteris Aeterni Patris Leonis XIII fel. rec., Decessoris Nostri, ubi magnopere exposcitur, ut Scholasticorum studia refloreant, S. Thoma Aquinate duce, contra hodiernos opinionum errores, postquam illud enuntiatum est: «longe eminet Thomas Aquinas» (2), alii enumerantur Scholastici doctores, et in eminenti collocatur gradu S. Bonaventura, qui postea a S. Pio X «princeps Scholasticorum alter» (3) vocatus est; et huius Seraphici Doctoris apud omnes constat Ioannem Duns Scotum perfectorem evasisse.

Praeterea animadvertendum est Oecumenicum Concilium Vaticanum II edito Decreto De institutione sacerdotali, praescripsisse: «Philosophicae disciplinae ita tradantur, ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido» (4), quo haud dubie franciscalis Schola continetur. Apud augustum et primarium templum S. Thomae Aquinatis praeter alia honorabile exsurgit, quamvis dissimili structura et mole, templum, quod, firmis innixum fundamentis et arduis exornatum pinnaculis, ardenti contemplativo ingenio usus, Ioannes Duns Scotus ad aethera extulit. In speculando, rationem et inclinationem Platonicam et Augustinianam is plerumque secutus est, Stagiritam modo probans, modo improbans; cumque summatim comprehendisset et altius perpolisset de re sacra commentationes quinquaginta plusque franciscalium Scholasticorum doctorum, in quibus S. Antonius Patavinus, Alexander de Hales, S. Bonaventura, Matthaeus de Aquasparta, Richardus de Mediavilla, Adamus de Marisco, Rogerus Bacon, Villelmus de Ware, eosdem omnes subsecutus, franciscalis Scholae maiore nobilitate praestans signifer exstitit.

Cuius in opere latent certe ferventque S. Francisci Asisinatis perfectionis pulcherrima forma et seraphici spiritus ardores, cum ibidem inter scire et bene vivere illi hoc praepolleat. Quia autem affirmat supereminentem scientiae caritatem, universum primatum Christi, summi operis Dei, magnificatoris SS. Trinitatis, Redemptoris humani generis, Regis in rerum naturae et supra naturam utroque ordine, prope quem splendet congenita pulchritudine Maria Immaculata, mundi Regina, evangelicae revelatae veritatis facit, ut sublime ferantur cacumina, singillatim ea, quae S. Ioannes Evangelista et S. Paulus Apostolus in Dei salutifero consilio eminentia et prominentia contuiti sunt.

Multorum in votis est, ut ex isto, qui in Magna Britannia habebitur Conventu ad honorandam Doctoris Subtilis et Marialis memoriam, bonorum fructuum fruges maturescant, sive quod ad cogitationem et meditationem, sive quod ad mores et actionem vitae attineat. Nos cumprimis id percupimus, ut historiae theologiae et particulatim historiae theologiae Scholasticorum doctorum inde vividiora studia recalescant, ob id ipsum flagrent desideria serenae investigationis, quae dispersa una comprehensione complectatur et ad artis trutinam deducat. Nobis prorsus persuasum est ex theologico thesauro Ioannis Duns Scoti, magni sane pretii, lucida erui posse arma ad impugnandam et amovendam piceam atheismi nubem, quae aetati nostrae caliginem offundit. Saepe saepius ii, qui vel ratione vel usu denegant esse Deum, nihil aliud sunt quam qui simulacra et phantasmagorias a se ficta adorant, evanescentes in cogitationibus suis (5).

Doctor Subtilis, qui suam construit theodiceam principiis et rationibus Deum spectantibus e Sacris Litteris haustis, «Ego sum qui sum» (6), et « Deus caritas est» (7)mire et accommode suam explicat et evolvit doctrinam super Eo qui est «verum infinitum et bonum infinitum» (8), «primum effectivum», «primum finitivum», «simpliciter primum secundum eminentiam», «pelagus perfectionum» (9) et «dilectio per essentiam». (10)

Verumtamen alia quoque Nobis arridet speso In communi declaratione, quam die XXIV Martii hoc anno in Basilica S. Pauli Apostoli extra moenia cum venerando fratre Michaële Ramsey, Anglicano Cantuariensi Archiepiscopo, fecimus, expressa sunt vota «ut inter Ecclesiam Catholicam Romanam et Communionem Anglicanam sedulo instituantur colloquia, quorum veluti fundamenta sint Evangelium et antiquae traditiones utrisque communes, quaeque ad illam unitatem, pro qua Christus oravit, in veritate perducant» (11).

Ad contexenda eiusmodi serena colloquia inter Ecclesiam Catholicam et Communionem Anglicanam aliasque Magnae Britanniae christianas Communitates, Scoti doctrina aurea fortasse poterit ministrare subtegmina. Enimvero tria per saecula, antequam seiunctio ab Apostolica Sede facta est, ea communiter in Britannorum Scholis tradebatur, non externa, sed in fertili patrio loco florens per virum, qui in Magna Britannia natus et altus est, et hanc nobiliter collustrat non minus celeri et multiplici ingenio quam sapientia in rebus usuque vitae versata. Fuit enim theologus qui construit, quia diligit, isque diligit amore certo definitoque, qui est praxis, secundum proprium eidem effatum: «Est ostensum dilectionem esse vere praxim» (12).

Quare bene is potest istis serendis colloquiis scientiae elementa suppeditare, utrisque grata, spiritu afflatuque moderante, qui seraphicae caritati summam rerum ac principatum assignat. Admonet is gradatim esse procedendum: «in credibilibus non sunt ponenda plura quam convinci possit ex veritate creditorum» (13). «Nihil est tenendum tamquam de substantia fidei, nisi quod potest expresse haberi de Scriptura, vel expresse declaratum est per Ecclesiam, vel evidenter sequitur ex aliquo plane contento in Scriptura vel plane determinato ab Ecclesia » (14).

Profecto Doctoris Subtilis in eo iugis versata est cura, ut diligenter attenderetur et numquam labefactata reverentia observaretur magisterium Ecclesiae, cui charisma inest veritatis: «Si aliqua de novo proponuntur ab aliquo qui tenet vicem doctoris, non tenetur quis assentire..., sed prius tenetur consulere Ecclesiam et sic errorem vitare » (15). «Ecclesia duce et magistra»: hoc sub signo ibat, hoc explicabat vexillum.

Ipse cognitionis incrementa accurata criticae artis ratione inquirit et prosequitur, ad generantia principia attento converso mentis obtutu, et placido iudicio suas proponit inde deductas sententias,  idcirco motus, ut ait Ioannes de Gerson, «non singularitate contentiosa vincendi, sed humilitate concordandi» (16).

Contra rationalismi placita is animadvertit rationem et cogitationem coarctari et terminari limitibus in cognoscendis veritatibus divinitus revelatis, hasque prorsus ideo necessarias esse monet, ut homo ultimum finem, ad quem procreatus est, assequatur. In praeclaro autem conamine inveniendi harmoniae concentum inter veritates naturales et veritates supernaturales, componendi conubii Fidei et philosophiae commonstrat id, in quod incidi possit, periculum, sese inducendi in errores ethnicorum philosophorum, et, ut ait S. Bonaventura, cui ipse assensus est, tantam aquam «scientiae philosophicae» admiscendi «vino Scripturae Sacrae, ut vinum in aquam transmutetur» (17).

Hisce consona cogitatis omina fausta facimus, ut aurea messis in agro natura sua feraci inde nascatur, atque doctis e disceptationibus late patentibus et concordibus consensibus reflorescat veritas, «quae nos adeo sublime extollit» (18).

Quae ut confirmemus paterna vota, invocamus alteri internationali Conventui Scholasticorum doctrinae illustrandae, qui Oxonii et Edimburgi in honorem nominis Ioannis Duns Scoti agetur, propitium praesidium Dei, veritatis et amoris fontis, qui nos «condiligentes» vult uno suo actu amoris (19), atque haec adprecati, Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, iis, qui in eodem promovendo Conventu operam ponunt, itemque iis qui ibi intererunt, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Iulii anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 609-614

(1) S. Anselmus, Proslogion, proemium (P. L., 158, 225; Ed. Schmitt F. S., I, Seccovii 1938, 94).

(2) Leo XIII, Litt. Encycl. Aeterni Patris (Acta Leonis XIII, I, Romae 1881, 272).

(3) S. Pius X, Epistola Doctoris Seraphici (Acta Pii X, I, Romae 1905, 235).

(4) Decretum De institutione sacerdotali, n. 15 (Typis Polyglottis Vaticanis, 1965).

(5) Cfr. Rom. 1, 21-22.

(6) Exod. 3, 14.

(7) I Ioan. 4, 16.

(8) Ord. I, dist. 3, n. 59 (Ed. Vat., III, 41).

(9) Ord. I, dist. 2, n. 57-59, 60-62, 41; dist. 8, n. 198-200 (Ed. Vat., II, 162-165, 165-167, 149-150; IV, 264-266).

(10) Ord. I, dist. 17, n. 171 (Ed. Vat., V, 220-221); Lectura I, dist. 17, n. 116 (Ed. Vat., XVII, 217).

(11) Declaratio Paui VI et Archiepiscopi Cantuariensis (A. A. S., LVIII, 1966, p. 287).

(12) Ord., prol., n. 303 (Ed. Vat., I, 200).

(13) Ord. IV, dist. 11, q. 3, n. 3 (Ed. Vivès, XVII, 352 a).

(14) Ord. IV, dist. 11, q. 3, n. 5 (Ed. Vivès, XVII, 353 a).

(15) Reportatio III, dist. 25, q. un., n. 6 (Ed. Vivès, XVII, 462 a).

(16) I. De Gerson, Lectiones duae «Poenitemini»; lectio altera, consid. 5 (Opera, IV, Parisiis 1521, fol.34 rb).

(17) S. Bonaventura, Collationes in Hexaëmeron, visio 3, coll. 7, n. 14 (Ed. Delorme F., Ad claras Aquas 1934, 217).

(18) Dantes Alighierius, Paradiso, XXII, 42: «la verità che tanto ci sublima».

(19) Ord. III, dist. 28, q. un., n. 2 (Ed. Vivès, XV, 378 b- 379 a).

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top