 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
TONSORIAM ARTEM*
SANCTUS MARTINUS DE PORRES, CONFESSOR, ELIGITUR PRIMARIUS PATRONUS OMNIUM
ITALICORUM TONSORUM
AC TONSTRICUM EORUMQUE ARTI AFFINIUM.
Ad perpetuam rei memoriam. — Tonsoriam artem magna cum peritia, maiore cum
studio pietatis factitasse cognoscitur Martinus de Porres, quem Ioannes PP.
XXIII, Decessor Noster rec. mem., Sanctorum Caelitum numero sollemni ritu
accensuit. In ea quidem ille versatus est, cum adulesceret et postquam nomen
dedit Ordini Fratrum Praedicatorum. Merito igitur in ea, quae reliquit, exempla
comitatis caritatisque atque in totam vitam, quam cum virtute duxit, respiciant
oportet, qui eandem artem exercent; scilicet, dum honesto corporis cultui
prospiciunt, spiritualem pulchritudinem simul persequantur, dum quaestum
congruentem operi faciunt, aeternas affectent divitias. Libenter hac de causa
preces audivimus, quibus Dilectus Filius Noster Ioannes Sanctae Romanae
Ecclesiae Presbyter Cardinalis Urbani, Venetiarum Patriarcha ac Praeses Coetus
Episcoporum Italiae, vota quoque significans omnium eiusdem Episcopalis Consilii
Sodalium atque plurimorum «0rdinum Tonsorum et Tonstricum» moderatorum et
membrorum, qui ab «Italica Societate Tonsorum» stant, Nos rogavit, ut Sanctum
Martinum de Porres eam artem profitentibus caelestem constitueremus Patronum.
Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Sanctum Martinum de Porres, Confessorem, omnium
Italicorum Tonsorum ac Tonstricum eorumque arti affinium primarium apud Deum
Patronurn facimus, eligimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, ordinum personarum Patronis praecipuis rite
competentibus. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Iulii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 873-874
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|