 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
POPULI DEI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
SANCTUARIO
BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO «NOTRE-DAME DE BUGLOSE»,
INTRA FINES DIOECESIS ATURENSIS POSITO, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Populi Dei concursibus frequens et
artificiosis operibus nobile Sanctuarium Beatae Mariae Virginis, « Notre-Dame de
Buglose» vulgo appellatae, quod finibus Aturensis dioecesis continetur, meritis
celebratur praeconiis. Alacre pietatis studium, quo Christifideles in Deiparam,
nomine illo insignem, feruntur, a saeculo XVII repetitur, quo, uti memoriae est
proditum, statua eiusdem Dei Genetricis in palude est inventa. Cuius honori
aedes sacra fuit constituta. Deinde venusta illa et praeclara effigies in
ecclesiam, templo quod nunc conspicitur et saeculo praeterito est conditum,
priorem, fuit translata. In hac recentiore igitur religionis amplissima sede
eadem nunc est proposita, ubi piorum animos singulari quadam vi ad se convertit.
Eidem Sanctuario continens est monasterium, quod dicitur, Missionariorum
dioecesanorum, qui fidelibus spirituales adhibent curas, ac domus, in qua
sacrorum administris copia datur spiritualibus vacandi exercitationibus. Hoc
ergo Sanctuarium, quod in finitimas etiam regiones spirituales fructus ubertim
effundit, dignum sane est, quod peculiari cum benevolentia respiciamus. Qua
mente ducti, votis Venerabilium Fratrum Avenionensis, Bituricensis atque
Rhedonensis Archiepiscoporum, necnon Auxitani, Tarbiensis-Lapurdensis,
Lucionensis atque Valleguidonensis Episcoporum simul exceptis, preces
Venerabilis Fratris Roberti Bézac, Episcopi Aturensis et Aquae Augustae,
libenter admisimus, qui Nos rogavit, ut ecclesiam illam Basilicae Minoris nomine
ac iure donaremus. Quae cum ita sint, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctuarium
Beatae Mariae Virginis, «Notre-Dame de Buglose» nuncupatae, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibua adiectis iuribus ac privilegiis, quae
templis hoc titulo honestatis rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, deeernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ac quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Augusti, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 216-217
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|