 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
OPTIMO SANE*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD TURCARUM
REMPUBLICAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Optimo sane consilio a Ioanne PP. XXIII, qui Noster
imm. rec. Decessor, ut verae per universum terrarum orbem pacis, ita amicae
inter Ecclesiam variasque nationes necessitudinis fuit perstudiosus, Apostolicae
Legationis sedes apud Turcarum Rempublicam anno MCMLX est constituta, quae ad
praesens usque omnia munera atque negotia sua laudabiliter obivit. Nunc autem,
collatis consiliis cum summis eiusdem Civitatis rectoribus, novum Nobis videtur
potioreque praeditum iure Institutum pro vetere Internuntiatura ibidem fundare,
quo commodius catholicae civilisque rei rationibus atque incrementis consulatur.
Quapropter Nos motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Internuntiaturam
Apostolicam in Turcarum Republica in Nuntiaturam Apostolicam erigimus et
constituimus, eiusque sedem in urbe Ancyra confirmamus. Eidem igitur sic per Nos
erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores,
praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti
hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Suntiaturae Apostolicae in Turcica Republica, sic a
Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Augusti, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, p. 874
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|