 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
HAUD MULTUM*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD TURCARUM
REMPUBLICAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Haud multum post quam ad supremum apostolatus
apicem, divina favente clementia, sumus evecti, ad publicas mutuae
necessitudinis rationes cum Civitate Coreana ineundas Pontificiae Legationis
sedem, idest Internuntiaturam in urbe Seulia primum erigendam curavimus. Nunc
autem vere reputantes quantum utilitatis ex iis, quae diximus, amicitiae
vinculis cum Ecclesiae tum civili societati oriatur, sententiamque ipsius
nationis moderatorum plane noscentes, elatiore gradu nomineque ampliore Nostram
ibi sedem esse augendam censemus. Quapropter Nos motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi, Internuntiaturam Apostolicam in Republica Coreana in Nuntiaturam
Apostolicam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Seulia confirmamus.
Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura,
privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria
sunt, certa spe freti hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni
provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae
Apostolicae in Coreana Republica, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, p. 875
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|