 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PACIS SEQUESTRA*
BEATA MARIA VIRGO DOMINA NOSTRA A PACE
SEU «NUESTRA SEÑORA DE LA PAZ» PRINCIPALIS PATRONA TOTIUS SALVATORIANAE
REIPUBLICAE ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Pacis sequestra, Beatissima Virgo Maria, nobilem sedem constitutam habere
cognoscitur in maximo templo Sancti Michaëlis, intra Reipublicae Salvatorianae
fines. Eius veneranda imago antiquitus, uti ferunt, post naufragium, in urbem,
quae item e Sancti Archangeli illius nomine appellatur, advecta est, quo tempore
inter cives ingentes fervebant discordiae; quae ilico sunt exstinctae, cum
simulacrum mariale esset in conspectu. Unde a Pace Deipara augusta, simulacro
eodem expressa, coepta est nuncupari. Ab illa vero aetate pietas erga eam, quae
tam suavi appellatione est insignis, permagnis fuit aucta incrementis et in
praesenti quoque fidelium animos tenet. Cuius paciferae Virginis praesidium ii
per volventia saecula non semel sunt experti, praesertim in publicis, quibus
vexabantur, calamitatibus. Tam ardentis pietatis rationem habens, Benedictus
Papa XV, Decessor Noster rec. mem., anno MCMXX per Sacram Rituum Congregationem
concessit, ut Mater Dei, cui «Reginae Pacis» nomen adiectum, urbis et dioecesis
Sancti Michaëlis caelestis renuntiaretur Patrona; eodemque anno est largitus, ut
imago illa aureo diademate redimeretur. Nunc vero Venerabiles Fratres, qui
sedibus provinciae ecclesiasticae Salvatorianae praesunt, votis quoque
publicarum Auctoritatum, cleri, popul fidelis obsecundantes, Nos rogaverunt, ut
Beatam Madam Virginem, a Pace appellatam, cunctae Salvatorianae dicionis
supernam renuntiaremus Patronam. Quod quidem praestare gestimus, id exoptantes,
ut, Christi eiusque Ecclesiae Matre deprecante, carissima Nobis gens
Salvatoriana bonis verae pacis et vitae christianae ubertim donetur. Itaque, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, ut Dominam Nostram a Pace, seu e
vulgaris sermonis consuetudine «Nuestra Señora de la Paz», invocatam,
principalem apud Deum Patronam totius Salvatorianae Reipublicae
constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae praecipuis regionum Patronis rite competunt, additaque
facultate celebrandi, in universa provincia ecclesiastica Salvatoriana,
huiusmodi patrocinii festum quotannis, die XXI mensis Novembris, cum Officio et
Missa propriis et approbatis. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 605-606
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|