The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM UTILITATIS*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN IRAQUIANA REPUBLICA ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus soleant exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur commodum esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Iraquianam Civitatem publicis huiusmodi vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum VI, in Iraquiana Republica Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, euius sedem in urbe Bagdato collocamus. Eidem ergo sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, p. 1134

 

Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top