 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUEMADMODUM SEMPER*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD CAMMARUNIAE
REMPUBLICAM CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum semper annitimur ut
publicae rationes, quae Sanctae huic Sedi cum variis nationibus iam intercedant,
maioribus usque incrementis augeantur, ita eas aliis etiam cum populis iungendas
atque instituendas studiose curamus. Cum ergo in praesenti Nobis detur
opportunitas mutua huiusmodi necessitudine Rempublicam Cammaruniensem primum
attingendi, sacrae ideo Legationis officium ibi condere volumus, cuius sit et
omnia legitime negotia obire et Nostro nomine civili cum magistratu agere.
Quapropter motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Nuntiaturam
Apostolicam apud Cammaruniensem Civitatem erigimus et constituimus, eiusque
sedem in urbe Iaunde collocamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae
omnia et singula deferimus iura, privilegia atque indulta, quae huiusmodi
Legationum propria sunt, certa spe freti hanc voluntatis Nostrae testificationem
religioni provehendae esse conducturam. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae in Cammaruniensi Civitate Nuntiaturae,
sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquum
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 217
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|