 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SEDES ILLUSTRIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
HONESTATUR ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO AC «NUESTRA SEÑORA DE LA
ESPERANZA DE LA MACARENA» APPELLATAE, HISPALI SITA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sedes illustris et ornata religionis esse
perhibetur Hispalensis ecclesia Beatae Mariae Virginis, quam vulgo «Nuestra
Señora de la Esperanza de la Macarena» appellant. Quae anno MCMXXXVIIII exstrui
coepta et deinde eleganti manu perfecta, multos allicit Christifideles, qui
Imaginem Deiparae, nomine illo insignis, piis ibi venerantur obsequiis.
Sodalitas etiam seu Confraternitas eodem in templo est constituta, quae
christianae vitae usum aetionemque persequitur. Ceterum supellex aliaeque res
eaeque egregiae, quibus divinis ritibus nitor aeereseat, ibidem affatim
habentur. Cupiens vero huius ecclesiae dignitatem augere, Dilectus Filius Noster
Iosephus Maria Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Bueno Monreal,
Hispalensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut ei Basilicae Minoris nomen ac ius
tribueremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
templum in urbe Hispali Beatae Mariae Virgini dicatum, quae vulgo «Nuestra
Señora de la Macarena» nuncupatur, ad honorem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae eidem titulo rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 218
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|