 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
AMOENA IN REGIONE*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA SANCTI MARTINI VOLGO «S. MARTINO DELLE SCALE» APPELLATA, PROPE
PANORMUM, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Amoena in regione, quae Panormum circumiacet,
supra parietinas veteris monasterii anno DCCCXXVII a Saracenis deleti,
Benedictini Sodales anno MCCCXLVII aedem Sancto Martino sacram et continens
exstruxerunt coenobium. Ut autem divinorum rituum nitori et adaucto monachorum
numero prospiceretur, haec, quae nunc conspicitur, ecclesia, amplitudine
insignis, nobilis opere, anno MDLXI fuit aedificata. Quam Clemens PP. VI,
Decessor Noster rec. mem., abbatialis templi nomine decoravit. Habent ibi
admirationem imagines eleganti manu pictae et sculptae, marmora varia et
pretiosa, scamna chori artificiis referta. Haec igitur ecclesia, clara ex genere
structurae et ex ornamentis, tantam videtur praeferre maiestatem, ut «regiae
domus», id est Basilicae, appellatio ei merito tribuatur. Quod ut faceremus,
Dilectus Filius Noster Ernestus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis
Ruffini, Archiepiscopus Panormitanus, qui monachorum etiam ac fidelium vota
significavit, Nos est precatus. Quam flagitationem, a Venerabili Fratre
Ferdinando Antonelli, Archiepiscopo titulo Idicrensi, Sacrae Rituum
Congregationis Secretario, Nobis relatam, benigne audientes, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum templum Sancti Martini, quod vulgo «San
Martino delle Scale» vocitatur, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis eodem
nomine donatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras flrmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 219
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|