 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CLARISSIMAE PLATENSIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
TEMPLUM SS.MO CORDI IESU DICATUM IN URBE PLATENSI HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Clarissimae Platensis urbis verum decus existimatur
templum Sacro Cordi Iesu dicatum, cum non solum magnificentia atque splendore
commendetur, sed pro sua etiam aetate ad illius civitatis initia pertineat.
Superiore etenim saeculo in nova urbe, quae prope ripam Argentei aestuarii
praecipua Bonaėrensis provinciae sedes surgebat, S. Ioannis Bosco alumni
aedicula sunt usi lignea divinis peragendis officiis, quae «a Sacris Cordibus»
appellabatur; paucosque post annos maioris templi ad genus romanicum-byzantium
exstruendi lapidem auspicalem, adstantibus faventibusque religiosarum ac
civilium rerum praepositis, statuerunt. Tum ab humili sacello, quasi quaedam
immutati cultus continuatio significaretur, Augustum Sacramentum sollemni pompa
in novum aedificium est delatum, quod nostro iam ineunte saeculo quamvis
imperfectum a fidelibus pietatis causa celebrari coeptum est. Neque Salesiani
sodales caelestis Patronae suae poterant oblivisci, ideoque sacram Mariae
Auxiliatricis imaginem ibidem collocarunt. Subsecuta sunt per singulos fere
annos multa opera, quae pretiosa ac venusta nobilius efficerent idem domicilium:
quae inter aram maximam memoramus ceterasque aras, frontem et atrium cum
cancellis, organum musicum oratoriumque suggestum, ne sacram potissimum turrim,
quae quidem anno MCMXIII erecta ut monumentum ecclesiasticae libertatis
sextodecimo exeunte saeculo ab edicto Mediolanensi, praealta cruce ferrea,
insigni scilicet immortalis Regis saeculorum, est coronata. Denique anno MCMXLVI
publica sollemnisque templi ita exornati consecratio facta est, eique postea ius
etiam paroeciae attributum. Religiosa enim vita ea erat et est, quae templum in
urbe celeberrimum atque germanae christianae communitatis electissimum
domicilium esse demonstret. His ergo de causis Venerabili Fratri Antonio Iosepho
Plaza, Archiepiscopo Platensi, vota sive universi cleri sive fidelium omnium
interpretanti, id ab Apostolica Sede expetere visum est, ut augusta haec domus
Dei congruo honore tituloque Basilicae Minoris donaretur. Quas preces, omnibus
attente perpensis, benigne esse admittendas censemus, eximiam pietatem cunctorum
archidioecesis filiorum amplissimo Nostro praemio remuneraturi. Quapropter ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, templum paroeciale, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum in
archiepiscopali urbe Platensi, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae sacris
aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, p. 606-608
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|