The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD CONCHAE*

TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TEMPIO
B. MARIAE VIRG. A PERPETUO SUCCURSU,
IN URBE CONCHA AEQUATORIAE DICATO, ATTRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Conchae, in nobili urbe Aequatoriae, templum assurgit Beatissimae Virgini Mariae a Perpetuo Succursu dicatum, eximia id non solum pulchritudine amplitudineque commendatur ac magna fidelium frequentia petitur, sed ipsis etiam sacrorum Antistitibus notum et carum, unallima eorum sententia tamquam universae nationis sacrarium est nuper renuntiatum. Singularis autem pietas, cuius Conchensem hanc ecclesiam praecipuam esse sedem constat, Sodalibus SS.mi Redemptoris et laudi et merito vertit, qui Pii PP. IX, Decessoris Nostri imm. rec., votum impensa alacritate implentes, traditam sibi imaginem Nostrae Dominae a Perpetuo Succursu fidelissime custodierunt eiusque tam nomen quam cultum usquequaque evulgandum curaverunt. Religiosa enim domus hac in urbe mox est condita, unde ceterae eiusdem Congregationis domus in Australi America originem duxerunt; templum vero magnifice exstructum atque caelesti Reginae est pariter dicatum, missionalis operis Patronae. Cum ergo haud ita pridem Alfonsiani alumni saecularem agerent memoriam apostolatus marialis tam faustis initi auspiciis, Episcopale Aequatoriae Consilium id templum seu sacrarium ampliore titulo esse decorandum censuit, ideoque per sui Praesidis litteras dignitatem Basilicae Minoris a Nobis postulavit. Huiusmodi autem votum, cuius Conchensem Archiepiscopum necnon eiusdem religiosae familiae Praepositum novimus in primis esse participes, libenti animo statuimus admittere, id fore confisi ut pietas in Deiparam impensius usque foveatur uberioresque in dies fructus in animis fidelium edat. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ae matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Beatissimae Virgini Mariae a Perpetuo Succursu sacram, quae in urbe Concha Aequatoriae exstat, titulo atque dignitate Basilicae Minoris afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 187-188

 

Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top