 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE SACRA*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD SINENSEM
REMPUBLICAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae sacra Legatio inde ab anno MCMXLVI
providenti consilio similibusque Litteris Pii PP. XII, Decessoris Nostri fel.
rec., fuit constituta, ut apud Sinensem Republicam Apostolicae huiusce Sedis
personam gereret, ea Nobis in praesenti videtur ad elatiorem dignitatem esse
provehenda atque malore auctoritate, ad ius quod attinet, esse ditanda. Ita enim
censemus eam ad mutuas sanctae Ecclesiae nobilisque eiusdem Civitatis rationes
fovendas ac firmandas aptiorem fore suasque curas in cathohcam, quae ibidem
vivit, fidelium communitatem utilius esse collaturam. Itaque Nos, omnibus
attente perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Apostolicam in
Sinensi Republica Internuntiaturam in Apostolicam Nuntiaturam erigimus et
constituimus, eiusque sedem in urbe Taipeia confirmamus. Eidem igitur sic per
Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores,
praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti
hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni provehendae esse conducturam.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae in Sinensi Republica, sic a
Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Decembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 220
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|