 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PUBLICAS OFFICIORUM*
APOSTOLICA NUNTIATURA
APUD MADAGASCARIANAM REMPUBLICAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Publicas officiorum inire rationes, quibus haec
Apostolica Sedes ad communis boni religionisque christianae incrementum varias
nationes attingeret, sollemne semper fuit Romano Pontifici, ideoque et Nos, qui
onus regendae hisce temporibus Ecclesiae sustinemus, eas vel primum iungendas
vel etiam firmandas assidue curamus. Nuper autem cum nobili Madagascariae
Civitate huiusmodi amicitiae vincula sunt constituta, auditisque eius insulae
Moderatoribus, novam Pontificiae Legationis sedem ibidem esse collocandam
censemus, quae negotia omnia expedienda legitime expediat. Quapropter, omnibus
attente perpensis, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi,
Nuntiaturam Apostolicam in Republica Madagascariana erigimus atque
constituimus, eiusque sedem in urbe Tananariva collocamus. Eidem igitur sic per
Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores,
praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legatiorum propria sunt, certa spe freti
hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni provehendae esse conducturam.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae in Madagascariana
Republica, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Ianuarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 221
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|