 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SPIRITU DIVINO*
SANCTUS IOSEPH OPIFEX, SPONSUS BEATAE
MARIAE VIRGINIS,
PRINCIPALIS PATRONUS DIOECESIS BEIENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritu Divino afflante, cultus,
qui Sancto Ioseph, Deiparae Sponso, merito tribuitur, recentiore aetate magnis
est auctus incrementis idemque praeclarissimus Caeles opificum ordinibus, in
quos Ecclesia his ipsis temporibus sollicitas curas intendit, ut fulgens
exemplum propositus. Quo pietatis studio teneri perhibentur Christifideles
dioecesis Beiensis; cuius Praesul, Venerabilis Frater Emmanuel Dos Santos Rocha,
preces collegii Canonicorum ecclesiae suae cathedralis et universi Cleri, sibi
commissi, admittens, eundem Beatae Mariae Virginis Sponsum, Opificis nomine
insignem, suae dioecesis caelestem Patronum renuntiavit. Quod ut ratum
haberemus, idem sacrorum Antistes Nos rogavit. Nos igitur, eiusmodi vota
libentissime implentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine , harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioseph Opificem, Sponsum Beatae
Mariae Virginis, principalem apud Deum totius Beiensis dioecesis Patronum
caelestem confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XII mensis Ianuarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 5, p. 328
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|