 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
LEONISSAE DECUS*
S. IOSEPHUS A LEONISSA PRINCIPALIS
PATRONUS CIVITATIS
ET MUNICIPII LEONISSAE ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Leonissae decus, Ordinis Fratrum Minorum
Capuccinorum gloria, lumen Ecclesiae missionalis, Sanctus Iosephus, ab oppido
illo, ubi primam lucem aspexit, appellatus, merito praedicatur et a civibus et
adiacentis territorii fidelibus impensa colitur pietate. Quod quidem recte fieri
contingit, siquidem hac aetate populus Dei alacriter oportet fidem profiteatur
atque propaget, hortamentis obsecutus Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, quod
nuper est celebratum. Ad hoc vero non paulum confirmatur, si praeclara, quae
Caeles ille edidit, exempla fortitudinis et studii salutis alienae intuetur ac
nititur imitari. Quibus permotus, Venerabilis Frater Nicolaus Cavanna, Reatinus
Episcopus, votis obsecundans cleri et Christifidelium oppidi eiusdem et
territorii, et consultum civilium loci Moderatorum probans, Sanctum Iosephum a
Leonissa caelestem Patronum civitatis et municipii, unde hic ortum duxit,
elegit, assentiente Venerabili Fratre Raphaele Mario Radossi, quod attinet ad
territorii partem ipsius curis commissam. Cum igitur sacrorum ille Antistes Nos
rogasset, ut eiusmodi electionem ratam haberemus, Nos eas preces volentes
admisimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Iosephum a Leonissa, Confessorem,
principalem apud Deum civitatis et municipii Leonissae Patronam
confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus
ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 608-609
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|