 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANTIQUITATE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE PAROECIALI
S. SUITBERTI, IN LOCO « INSULA CAESARIS » URBIS DUESSELDORPII, ARCHIDIOECESIS
COLONIENSIS, DEFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate et religione insignis merito
praedicatur paroecialis ecclesia, Sancto Suitberto sacra, quae in suburbana
regione, « Insula Caesaris » seu, ut vulgo appellant, « Kaiserswerth», civitatis
Duesseldorpii posita, finibus archidioecesis Coloniensis continetur. Sanctus
ille vir, socius Willibrordi, sub finem saeculi septimi, e patria sua Britannia
eo advenit, Evangelium Christi annuntiaturus, ibique ecclesiam et monasterium
constituit. Pro qua sacra aede saeculo undecimo basilica nova est substituta,
structurae genere Romanico, quod dicunt, conspicua, et saeculo tertio decimo a
latere chori amplificata. Pretiosissimus veluti thesaurus huius templi habetur
arca ab aurificibus Scholae Coloniensis, quam vocant, eleganti manu perfecta, in
qua ossa Sancti Suitberti condita sunt. Ad quod « gloriosum sepulcrum »
Christifideles pietatis causa se effundere consueverunt, maxime Calendis
Martiis, quibus sollemne eiusdem Caelitis celebratur. Templum preterea cultu,
egregia supellectile, vestibus divinis ritibus accommodis affatim commendatur.
Quibus omnibus permotus, Dilectus Filius Noster Iosephus Sanctae Romanae
Ecclesiae Presbyter Cardinalis Frings, Coloniensis Archiepiscopus, exceptis
votis cleri et populi fidelis eiusdem paroeciae, Nos rogavit, ut ecclesiam, tot
laudibus illustrem, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus; Quibus precibus
libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo
in honorem Sancti Suitberti, Episcopi et Confessoris, consecratam in suburbio
civitatis Duesseldorpii, intra fines Coloniensis archidioecesis, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis
liturgicis, quae templis eodem titulo ornatis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 189-190
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|