The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

UT CHRISTIANAE*

OPPORTUNAE FACULTATES PRO APOSTOLICA VISITATIONE
IN URBE PERAGENDA CONCEDUNTUR.

 

Dilecto Filio Nostro Aloisio Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Traglia, Tituli Sancti Andreae Apostoli de Valle, Nostro in Urbe eiusque districtu Vicario in spiritualibus Generali.

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Ut christianae vitae renovatio, in quam post celebratum Concilium Oecumenicum Vaticanum II ubique terrarum catholicae Ecclesiae filii alacriter incumbunt, etiam in hac alma Urbe efficacius in dies foveatur ac promoveatur, Constitutione Apostolica Praegraves Supremi Pontificatus, die XXV mensis Decembris proxime elapsi edita, Pastoralem Visitationem in Romana Dioecesi indiximus. Hanc autem Visitationem Nosmetipsi in Patriarchali Archibasilica Lateranensi, Nostra Cathedrali aede, die IX huius mensis Aprilis incohabimus; eamque, pro impenso amore quo Civitatem complectimur peculiaribus Nostris curis concreditam, Nobis in optatis esset per Nos ipsos pergere et perficere, nisi id facere gravibus multiplicibusque Apostolici muneris sollicitudinibus prohiberemur. Quare magni momenti munus eiusdem Visitationis Nostro nomine peregendae Tibi, Dilecte Fili Noster, in Domino committendum decrevimus, ceterisque Venerabilibus Fratribus, qui una Tecum Romae Nobis in episcopali ministerio obeundo adiutricem operam praestant. Ne quid tamen frugiferum huiusmodi Tibi commissum opus impediat, immo ut Tibi praesto sint omnia quae ad illud sancte feliciterque persolvendum conferre possint, vestigiis Decessorum Nostrorum insistentes, Te peculiaribus facultatibus instructum volumus, quas hisce Litteris Apostolicis in forma Brevis Tibi, Dilecte Fili Noster, largimur, facta Tibi potestate easdem sive per modum actus sive habitualiter delegandi iis Antistitibus seu Praelatis ac sacerdotibus e clero saeculari vel regulari, quos eligere poteris, ut in hac re Te opportune adiuvent.

Spectata igitur peculiari indole huius Visitationis, cui propositum est «ut universa Romanae Dioecesis pastoralis actio, per firmiorem aptioremque omnium apostolicarum virium conexionem, salutare capiat incrementum» (Const. Ap. Praegraves Supremi Pontificatus), haec statuimus, quae sequuntur:

I. — Pastoralis Visitatio post initium sollemni ritu faciendum in Patriarchali Archibasilica Lateranensi, ad universam Romanam Dioecesim extendenda erit, eademque a paroeciis incipiet.

II. — Paroeciarum Visitatio hoc modo peragatur, ut in primis ea inspiciantur quae ad fidem pertineant, ac nominatim christianae doctrinae institutio variis christifidelium ordinibus impertienda et catechesis in scholis tradenda.

Inquirendum praeterea est, num observentur praecepta Concilii Oecumenici Vaticani Secundi de sacra Liturgia, normae ad liturgicam fidelium institutionem spectantes, nec non praescripta Romanae Synodi (art. 526), praesertim quod attinet ad Sacrificii Eucharistici celebrationem, ad sacrorum aedium et altarium decorem, ad sacram supellectilem, ad artem et musicam sacram etc.

Peculiaris ratio habeatur educationis liturgicae atque actuosae sacrorum rituum participationis eorum, qui ad religiosas laicorum consociationes pertinent. Item inspiciendum est, num ad effectum deducantur quae Instructione ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia commendantur (art. 35), ut nempe Pastores cum prudentia et caritate adlaborent ad aequalitatem fidelium etiam exterius in Ecclesia manifestandam, ita ut in Baptismi, Confirmationis et sacrae Communionis administratione, in Matrimonii celebratione — quae ordinarie in nupturientium paroecia habenda erit — atque etiam in ritu exsequiarum, ad unicam ritus formam pro variis fidelium ordinibus perveniatur.

Cum autem ad efficaciam paroecialis ministerii in tuto ponendam oporteat quandam agendi rationem praestituere secundum ea quae certa ac nota sunt, inspiciendum est, num in singulis paroeciis exstet liber de statu animarum, in quem anagraphicae adnotationes accurate referantur. Inspiciantur denique libri rationum dati et accepti, ita ut singularum paroeciarum bona, administrandi modus et oeonomica condicio clare pateant.

III. — Sacrae Visitationi Pastorali obnoxia sunt :

a) ceterae ecclesiae, etiam patriarchales, quae intra Romanae dioecesis fines sitae sunt, etsi ab ordinaria ipsius Urbis Vicarii iurisdictione exemptae, sublatis ad hunc effectum abrogatisque quibuslibet iuribus ac privilegiis speciali ac vel etiam specialissima mentione dignis, quae sive ex veteri consuetudine sive ex Apostolicis Constitutionibus oriantur;

b) omnia Oratoria cuiuslibet Ordinis, etiam Mendicantium, Congregationis aut Instituti Regularium, aut Hospitalium, quantumvis exemptorum, et generaliter quorumcumque Locorum atque Operum piorum, quae quomodolibet nuncupata sint, et quocumque privilegio, exemptione atque immunitate suffulta, etiam si de iis specifica atque individua mentio habenda foret;

c) Capitula, domus religiosae virorum vel mulierum, studiorum Universitates, Seminaria, Scholae, Collegia, Congregationes, Archiconfraternitates (can. 707), Piae Uniones, Associationes, nullo exspectato Nostro speciali mandato, aut etiam requisito consensu vellicentia, itemque cetera Instituta quae auctoritati ecclesiasticae quoquo modo sunt obnoxia;

d) in Sacra Visitatione peragenda, praeter ea quae de paroeciis statuta sunt, diligenter inquirantur praesens status dictorum Institutorum, eorum regulae, navitas, regimen, statuta, consuetudines, mores, regularis observantia Religiosarum Communitatum tam virorum quam mulierum, aliaque omnia ad actum huiusmodi Visitationis quomodo libet necessario pertinentia, facta facultate ad hunc effectum inspiciendi et perlustrandi illorum archivia, bibliothecas, et quaecumque in illis continentur documenta, atque etiam instrumenta authentica, scripturas, librosque rationum dati et accepti.

IV. — Volumus denique ut apud Urbis Vicariatum peculiare Officium constituatur, propriis normis instructum, ad quod transmittantur pro opportuno examine relationes de rebus gestis in Visitatione. Hoc autem Officium, cui praeerit Cardinalis Urbis Vicarius eiusque loco in Urbe Vicesgerens, complectetur Episcopos Auxiliares, Delegatos, et quosdam Consultores delectos e clero saeculari vel regulari, doctrina rerumque usu praestantes, nec non congruum officialium numerum. Eidem Officio praesto erit propria Secretaria seu scribarum coetus. Consultorum erit diligenter perpendere relationes Visitatorum ac deinde consilia opportune capienda proponere. Quae quidem consilia Nobis significanda erunt, ut Nostro iudicio Nostraeque approbationi subiciantur.

Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 947-950

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top