 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAESTANS OPIFICUM*
S. IOSEPH OPIFEX PRINCIPALIS PATRONUS
ANCORAGIENSIS ARCHIDIOECESIS, IN REGIONE ALASKANA, RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praestans opifìcum exemplar in universa
catholica Ecclesia recte ac semper est habitus S. Ioseph, castissimae Virginis
Mariae Sponsus, idemque divini Pueri Iesu nutricius; sed nemo prorsus ignorat
religiosum laetissime cultum novo quodam vigore crevisse, postquam Pius PP. XII,
Noster imm. rec. Decessor, peculiare in eius honorem sollemne decreverit, ipso
agendum die humani operis celebrationi ubique fere gentium praestituto. Laetamur
ergo, quod et in Alaskana regione impensam novimus huiusmodi pietatem florere
ibidemque fìdeles archidioecesis Ancoragiensis, quam anno superiore per
Apostolicam Constitutionem condidimus sedisque metropolitanae iure donavimus,
per Venerabilem Fratrem Ioannem Iosephum Th. Ryan in praevalidam tanti Caelitis
tutelam sese iam commisisse. Hac enim de re idem Praesul dedit litteras ad Nos,
quibus peteret ut hanc electionem ratam haberemus, votum sive cleri sive populi
probantes. Nos igitur, qui sacrae cuique dicioni supernum constanter auxilium
verique nominis profectum in Domino precamur, libenti animo id esse annuendum
censemus. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioseph Opificem, Beatissimae
Virginis Mariae Sponsum, principalem apud Deum totius Ancoragiensis
archidioecesis caelestem Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae sanctis locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|