 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
DUOS NOVIMUS*
BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA
ATQUE S. IOSEPH, EIUS SPONSUS, PRINCIPALES PATRONI DIOECESIS VERAE CRUCIS
RENUNTIANTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Duos novimus esse amores, qui, e germana Christi
fide tamquam e purissimo fonte manantes, dilectorum Verae Crucis filiorum
pietatem exornant ac ditant. In ista enim dioecesi, quam detractis terris a
Ialapensi et S. Andreae de Tuxtla dicionibus Ioannes PP. XXIII, Noster imm. rec.
Decessor, anno MCMLXII constituit, sive Beata Maria Virgo recepta sideribus sive
Sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus, impenso obsequio publicaque
veneratione excoluntur. Memorare etiam iuvat — quod est amplum diuturni huiusce
studii argumentum — ipsam Beatae Virginis in caelum assumptae ecclesiam iam tum
ad honorem templi cathedralis esse evectam. Pervulgatum ergo cultum eorum, qui
mortali Filii Dei vitae proximi affuerunt, in omnes fideles suis curis commissos
agnoscens, precesque primarii Canonicorum collegii, ceterorum sacerdotum
populique universi admittens, Venerabilis Frater Iosephus a Guadalupe Padilla
Lozano, Verae Crucis Episcopus, augustam Deiparam eiusque Sponsum tamquam
caelestes Patronos elegit statimque ad Nos scripsit, ut factam a se Patronorum
renuntiationem per decretum Apostolicae Sedis ratam haberemus. Huic autem voto
Nosmetipsi, qui sacras Ecclesiae diciones superna potissimum tutela egere
censemus, benigne volumus obsecundare. Quapropter ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
Beatissimam Virginem Mariam in caelum assumptam atque Sanctum Ioseph, eiusdem
Beatae Virginis Mariae Sponsum, principales apud Deum totius Verae Crucis
dioecesis caelestes Patronos confirmamus seu constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1037-1038
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|