The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRINCIPI APOSTOLORUM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE
SANCTI PETRI APOSTOLI IN OPPIDO «RIPOSTO»,
DIOECESIS IACIENSIS, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Principi Apostolorum dicata, in oppido v. d. Riposto, intra Iaciensis dioecesis fines, magnifica exsurgit aedes, quae non solum ab incolis loci, verum etiam ab advenis et peregrinis tamquam lectissima pietatis sedes solet celebrari. Ea enim superiore saeculo ineunte amplum ante forum neque longe ah Ionio mari est exstructa, celsoque tholo, alis tribus in totidem apsidas desinentibus, venustis artis operibus ita est ornata, ut inter maxima ac pulcherrima sacrae huiusce dicionis templa haud immerito sit numeranda. Quod nutem ad cultum religionemque attinet, insignis est ibi caeremoniarum decor impensumque sacerdotum ministerium; quo fit ut in omnibus, quae peraguntur, officiis fideles quam plurimi actuoso studio intersint. Nam ex titulo nomineque Sancti Petri peculiaria habentur sollemnia, ibique preces pro hodierno etiam Summo Pontifice, eius successore, funduntur, ut, superna constanter virtute roboratus, Ecclesiam Dei pascat et regat. Haec omnia vero secum reputans atque votum sive cleri municipalisque auctoritatis, sive omnium fidelium referens, Venerabilis Frater Paschalis Bacile, Episcopus Iaciensis, ad Nos scripsit ac petiit, ut nobile idem templum Minoris Basilicae honore donaremus. Cui postulationi eo libentius annuendum esse censemus, quod hunc ipsum in annum ob factum martyrium Apostolorum Petri et Pauli saeculares celebrationes decrevimus (cfr. A. A. S. LIX, 1967, pp. 193-200), eorumque memoriam christianam extollendo fidem voluimus renovare. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Sancti Petri Apostoli consecratam et in dioecesis Iaciensis oppido v. d. Riposto exstantem, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis, hoc nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iunii anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1117-1118

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top