The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INVICTUM CHRISTI*

SANCTUS PHILIPPUS A IESU, MARTYR, PRINCIPALIS PATRONUS
DIOECESIS TLALNEPANTLANAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Invictum Christi athletam, e Mexico oriundum, Ordinis Franciscalis alumnum, Sanctum Philippum a Iesu, Christifideles dioecesis Tlalnepantlanae singulari pietatis studio colere perhibentur. Quo permotus, Venerabilis Frater Philippus a Iesu Cueto González, praedictae Sedis Episcopus, libenti animo vota implens Canonicorum ecclesiae cathedralis, universi cleri populique Dei, suis curis commissi, Caelitem illum, qui pro Deo sanguinem suum profudit, suae iurisdictionis supernum Patronum elegit, ut gregem sibi concreditum ille valido obtegeret praesidio remque catholicam magnis proveheret auctibus. Cum igitur idem Tlalnepantlanus Ordinarius Nos rogasset, ut electionem ratam haberemus, Nos precibus eiusmodi volentes concedere statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Philippum a Iesu, Martyrem, principalem apud Deum caelestem Patronum totius dioecesis Tlalnepantlanae confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 191-192

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 

top