The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DULCE QUODDAM*

CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS NICOSIENSIS,
S. NICOLAO A BARIO DICATUM,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dulce quoddam gloriae canticum tutumque pacis refugium stupenti apparuit advenae cathedrale Nicosiae Herbitensis templum, quod, Deo dicatum in honorem caelestis urbis Patroni Nicolai, Episcopi Myrensis, ipsa magnificentia ac pulchritudine sua christianae fidei vigorem ingenuarumque artium splendorem simul declarare videtur. Pertinet enim ad mediam, quam vocant, aetatem, cuius multa ac manifesta vestigia praefert, adeo ut sive extra sive intus aspicias, admirandum sane opus proprio id vocabulo nomines. Primariae frontis porta, peristylium versum in forum, proximaque turris in coni formam fastigata ad illud exstruendi genus, quod tum in insula Sicilia floruit, effecta sunt doctorumque iudicio in arcubus, in columnis, in figuris probantur quam maxime. Neque minoris sunt ea existimanda, quae ipsum templum continet, tametsi saeculis insequentibus tribuuntur. Nam ala media, quae sedecim Dorici ordinis columnis innititur, una cum pavimento atque concameratione decorum quiddam exhibet oculis; imagines deinde a summis artificibus et in parietibus et in tabulis depictae, sculpturae e ligno et anaglypta (ex quibus Christi Domini morientis signum est memorandum), minora sacella amplo ibidem ornamento sunt. Praeterea insignes sanctorum virorum ac martyrum reliquiae, argentea vasa, sacrae vestes ceteraque supellex templi thesaurum efficiunt. His profecto de causis quae ecclesia principem antea locum in urbe tenuerat atque paroecialis et collegialis aedis honorem erat assecuta, eadem, cum Pius PP. VII, Noster fel. rec. Decessor, Nicosiensem dioecesim constituit, tamquam cathedralis est renuntiata. Ex quo tempore quia centum quinquaginta anni iam sunt revoluti, Venerabilis Frater Constantinus Trapani, sacrorum Antistes, votum quoque cathedralis Canonicorum collegii, universi cleri omniumque fidelium patefaciens, Nos adiit, ut insigni pietatis et artis domicilio Basilicae Minoris titulum exposceret. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, cathedralem ecclesiam dioecesis Nicosiensis, Deo in honorem S. Nicolai a Bario dicatam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris condecoramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 6-7

 

Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 

top