 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ROMAE DIGNUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILLCAE MINORIS
PAROECIALIS ECCLESIA SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI IN URBE DICATA
DECORATUR.
Ad perpetuam
rei memoriam. — Romae dignum surgit templum Sanctis Apostolis Petro et Paulo
dicatum in nova amoenaque Urbis regione, quae, ab «Exhibitione Universali
Romana» appellata, compendiariis litteris EUR solet significari. Quae
ecclesia, anno MCMXXXVIII condita, utpote cum sit pulcherrimo prospectu, molis
amplitudine admodum conspicua, nobilissima opere, cultu praeclara, ad caelestia
et incorporalia erigit animos fidemque veluti loquitur a Sanctis Apostolis illis
Romam advectam, fundamentum scilicet, in quo civium vita privata ac publica
innitatur oportet. Cuius aedificii maiestas tholo etiam augetur, qui est ei
impositus. Est autem potius prae Nobis ferendum templum esse egregiam pietatis
sedem, quam eiusdem regionis incolae, quorum numerus valde increvit, colant
studiose. Ad quod non modicum conferre cognoscuntur Fratres Minores
Conventuales, quibus est ecclesia credita. Nec praetermittendum est Ioannem PP.
XXIII, Decessorum Nostrum rec. mem., paroeciam ibi instituisse Nosque ipsos ei
tribuisse dignitatem tituli Purpuratis Patribus proprii. Quo honore primum
Dilectus Filius Noster Franciscus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis
Seper, Zagrabiensis Archiepiscopus, fruitur, qui anno MCMLXVI templum rite
consecravit. Quod quidem hoc tempore, quo ex more tradito a maioribus gloriosum
martyrium Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli pia veneratione recolitur, etiam
maius accipit momentum. Hisce de causis dilectus filius Procurator Generalis
Ordinis Fratrum Minorum Conventualium supplices preces Nobis adhibuit, ut
ecclesiam, tot laudibus insignem, Basilicae Minoris nomine ac iure benigne
donaremus. Cui flagitationi Dilecti Filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbyteri Cardinales Aloisius Traglia, Noster in Urbe Vicarius Generalis, et,
quem supra diximus, Franciscus Seper, amplissime sunt suffragati. Quae vota
libenter implere statuimus, fore confisi, ut, aucto eiusdem templi honore et
revocata memoria «principum Apostolorum» et «Romae parentum» (Cfr. Hymn. Off.
Ss. Petri et Pauli), fides in animis exardescat et roboretur. Quapropter, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Sanctis Apostolis Petro et Paulo in
Urbe sacram, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus
ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 951-952
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|