 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ROMAE PARENTIBUS*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
COLLEGIALI ECCLESIAE,
PETRO ET PAOLO APOSTOLIS DICATAE IN OPPIDO V. D. «CASAL NADUR»,
DIOECESIS GAUDISIENSIS, DEFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Romae parentibus
arbitrisque gentium, idest Petro et Paulo Apostolis esse dicatum pernobile
templum dioecesis Gaudiensis lapideus titulus, ipsis insculptus foribus, monet.
Idem duo abhinc saecula aedificatum eximiaque postea arte perfectum, paroecialis
atque collegialis ecclesiae dignitatem merito obtinet. Constat enim magni
nominis artifices ei expoliendo suam operam dedisse, et altaria praesertim,
specularia imaginibus decorata, tholum concamerationemque perpulchro ornatu
esse distincta, ceteris marmore renidentibus. Floret ibi alacer divinae
religionis cultus pluresque adsunt sacrorum administri piaeque sodalitates.
Corpus beati Martyris, quem Coronatum nominant, multa fideles veneratione
prosequuntur. Copiosa denique supellex ad festos ritus peragendos invenitur.
Quoniam vero hoc ipso anno, quem Nos gloriosam Apostolorum Principum confessionem celebraturi «fidei annum» renuntiavimus, plenum post illam aedem
consecratam saeculum est revolutum, Venerabilis Frater Nicolaus Cauchi,
Episcopus tit. a Vico Augusti et Apostolicus Gaudisiensis dioecesis
Administrator, opportune censuit amplum Basilicae honorem ab Apostolica Sede
eidem esse impetrandum. Quod votum, totius etiam cleri omniumque fidelium nomine
ad Nos delatum gravique commendatione Venerabilis Fratris Martini Ioannis
O'Connor, Archiepiscopi tit. Laodiceni in Syria Nostrique apud Melitensem
Civitatem Apostolici Nuntii, roboratum, benigno plane animo explere statuimus.
Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, ecclesiam collegialem, Deo in honorem SS. Apostolorum
Petri et Pauli dicatam et in oppido v. d. Casal Nadur, intra dioecesis
Gaudisiensis fines, extructam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis,
quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane :fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Ponti:ficatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 952-953
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|