 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ACTUOSE PIETATIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE CONVENTUALI,
B. MARIAE VIRGINI DE MONTE CARMELO
IN URBE XERETIO DICATAE, ATTRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Actuosae pietatis domicilium sane licet appellari
Carmelitarum Fratrum templum, quod in urbe Xeretio, intra Hispalensis
archidioecesis fines, exsurgit atque caelesti Ordinis Patronae, quae «Nuestra
Señora del Carmen» appellatur, peculiariter est dicatum. Saeculo enim XVIII
ad genus artis, ut aiunt, barocae aedificatum, antiquioris aevi memoriam
renovat, quoniam ibi, apud forum piscarium, Lauretanae Virginis sacellum ac
prope eorundem sodalium domus iamdiu exstabant. Horum quidem opera, qui sacrum
ministerium impensa caritate obibant (ut antea pestifero morbo saeviente
ostenderant), factum est ut templum quasi aedes princeps in urbe evaderet
pluribusque religionis officiis maiorem in die numerum fidelium, sacris etiam
sodaliciis ascriptorum, traheret. Cum autem superiore saeculo Hispania civili
motu perturbaretur, providum filiorum consilium almam hanc aedem serva,vit
incolumem ipsosque sodales ad eam revocavit. Ad divinum cultum quod attinet,
piae, ut patet, exercitationes certis praesertim diebus menseque Iulio summo
ibidem decore peraguntur, quibus varii fidelium ordines, et pueruli et sponsi et
milites et infirmi saepius intersunt, ut ante aram Deiparae preces effundant
maternamque sibi tutelam concilient. Marialis enim imago summae est omnibus
venerationi, eademque anno MCMXXV, Patriarchalis Vaticani Canonicorum Collegii
auctoritate, sollemni ritu coronata est. Quod ergo Xeretiense templum ita
venustate eximia amploque nomine praestat, dilectus Filius Prior Baeticae
provinciae Ordinis Carmelitarum Antiquae Observantiae, una cum religiosis
fidelibusque omnibus urbis, dedit litteras ad Nos, ut ei ad augendum splendorem
cultumque fovendum Basilicae Minoris titulum impetraret. Cui Nos voto, attenta
amplissima commendatione Dilecti Filii Nostri Iosephi Mariae S. R. E. Card.
Bueno y Monreal, Archiepiscopi Hispalensis, libentissime obsecundare statuimus.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Conventualem, Deo in honorem Beatissimae
Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatam et in urbe Xeretio, intra Hispalensis
archidioecesis fines, exstructam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
afficimus ac decoramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae
templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1119-1120
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|