 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NULLIS MACULIS*
BEATA MARIA VIRGO IMMACOLATA ET SANCTI
APOSTOLI PETRUS ET PAULUS PATRONI CAELESTES DIOECESIS MAZATLANENSIS ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Nullis maculis offuscata, Beata Maria Virgo
christiani populi mentes ubique terrarum ad se convertit. Eam igitur ut communem
Matrem merito venerantur fideles dioecesis Mazatlanensis, qui praesens eiusdem
adiumentum haud semel sunt experti. Hoc praeterea anno memoria celebratur
undevicies saecularis martyrii Apostolorum Petri et Pauli, qui vita et sanguine
Fidei nostrae sanctitatem confirmarunt. His permotus, Venerabilis Frater Michaël
García Franco, eiusdem sedis Episcopus, Nos rogavit, ut horum Caelitum
patrocinio urbem suae iurisdictionis principem et dioecesim, suis pastoralibus
curis concreditam, benigne committeremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos
e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Maria Virginem Immaculatam et Sanctos Apostolos
Petrum et Paulum caelestes apud Deum Patronos urbis ac dioecesis
Mazatianensis constituimus ac deciaramus, omnibus adiectis honoribus et
privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
pienos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, p. 8
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|