 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PIETATIS SEDES*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE PAROECIALI
B. MARIAE VIRG. DE MONTE CARMELO SEU « NUESTRA SEÑORA DEL CARMEN », IN URBE
NOGOYÁ, ARCHIDIOECESIS PARANENSIS, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis sedes non obscura esse perhibetur
templum paroeciale, quod, Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo sacrum, in urbe
« Nogoyá » est positum finibusque archidioecesis Paranensis continetur. Etenim
duo iam saecula impense ibi colitur imago almae Deiparae, cui illa appellatio
adicitur; quae marialis religio in populi animis penitus inhaeret, ita ut ad eam
ecclesiam peregrinantium more sese effundat; ubi Virginem Carmelitidem vocet in
vota, Ecclesiae ritus participet, vitam alat spiritualem. Templum vero ipsum,
quod in locum parvae aedis sacrae olim est substitutum et saeculo praeterito
Liberianae Basilicae Sanctae Mariae Maioris in Urbe aggregatum, cum sit
amplitudine conspicuum et opere nobile, dignum sane est, quod studiose
respiciamus. Preces igitur libenter audivimus, quas Venerabilis Frater Adolfus
Servandus Tortolo, Paranensis Archiepiscopus, votis obsecundans cleri, fidelium,
auctoritatum publicarum urbis « Nogoyá », Nobis adhibuit, rogans ut templum
praedictum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Itaque, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
paroecialem ecclesiam Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo seu, uti vulgo
appellant, « Nuestra Señora del Carmen », in urbe « Nogoyá », intra fines
archidioecesis Paranensis, dicatam, ad honorem ac dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus additis iuribus et privilegiis, quae eidem titulo
rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, p. 9
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|