| |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA HOLLANDIAE
IN NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum
rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus, soleat
exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur in
praesenti publica officiorum vincula inter Apostolicam Sedem et Hollandiae
Regnum intercedentia postulent ut hodierna Nostra Legatio mutuas necessitudines
magis magisque foveat mutuamque concordiam queat firmiorem reddere, in eam
mentem venimus loco Internuntiaturae Apostolicae, quae usque adhuc ibi viguit,
Nuntiaturam constituere. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate,
Apostolicam Internuntiaturam apud Hollandiae Regnum in Nuntiaturam
Apostolicam, sedem etiam in urbe Haga Comitum confirmantes, erigimus et
constituimus. Eidem sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus
iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum
propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni
provehendae esse conducturam. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae in Hollandia, sic a Nobis
erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 953-954
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|