 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN REGNO
LESOTHIANO ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis
officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus soleat
exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatumo Cum igitur commodum
visum esse fuerit Apostolicam Sedem et Lesothianum Regnum publicis huiusmodi
vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi Apostolicam Nuntiaturam apud Regnum Lesothianum erigimus et
constituimus, eidemque omnia et singula deferimus officia, privilegia atque
indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos
constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, p. 10
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|