 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
RECTE ASSEVERAT*
TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA S. UDALRICI IN OPPIDO
« KREUZLINGEN » SITA, DIOECESIS BASILEENSIS, HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriamo — Recte asseverat Sanctus Augustinus, vir
eruditione divina et humana orbi clarus, sanctitatis luce coruscans: « Nemo..o
potest transire mare huius saeculi, nisi Cruce Christi portatus. Hanc crucem
aliquando complectitur et infirmus oculis: et qui non videt quo eat, non ab illa
recedat, et ipsa illum perducet» (In Io. Ev. II, 1, 2-3; PL
35, 1389). Salutiferi ligni cultum Canonici Regulares e nomine Hipponensis
Episcopi appellati, et post eorum discessum alii sacrorum administri studiose
provexerunt in ecclesia Sancti Udalrici, posita in oppido vulgo « Kreuzlingen »
nuncupato atque intra fines dioecesis Basileensis. Quod templum una cum
monasterio, diuturna scilicet vitae communis sede, donec, saeculo praeterito,
Sancti Augustini alumni inde iussi sunt exire, ab annis MCXX-MCXXV repetitur,
qua aetate Ordo canonicus maxime floruit. Aedificia ob bellicas calamitates non
semel deleta, invicta pietate sunt refecta; et artis « Barocae », uti dicunt,
ornamentis iisque exquisitis valde commendantur. Studiosa voluntas in hoc
Sanctae Crucis memoria praecellens sanctuarium iterum exsplenduit, postquam,
anno MCMLXIII, incendio est absumptum, siquidem rursum auctoritates et
Christifideles eo curas intenderunt, ut ad pristinum decus revocaretur. Est hoc
potissimum animadvertendum Sanctae Crucis reliquias, tot inter rerum
vicissitudines, eidem ecclesiae esse servatas; praeterea non est quin admiretur
imaginem, qua alma Deipara pro Filio de ligno deposito lugens exhibetur, et
magnam Crucem, prodigiis, quae ad eam patrata feruntur, insignem. Cuius in
honorem saeculo XVIII aedes, templo adiacens, est exstructa, quae montem
Calvariae imitatione exprimit. Quoniam igitur haec ecclesia religione et arte
est tam praeclara, Venerabilis Frater Franciscus von Streng, Episcopus
Basileensis et Luganensis, Cleri et Fidelium suis curis commissorum vota
significans, Nos rogavit, ut illam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus.
Quibus precibus libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
ecclesiam Deo in honorem Sancti Udalrici, Episcopi et Confessoris, in oppido
vulgo « Kreuzlingen » dicto consecratam, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 10-12
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|