 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PERUVIAE DECUS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS TRUXILLENSIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Peruviae decus praedicatur templum cathedrale
Truxillense, utpote quod antiquitate, artis operibus, religione sit admodum
insigne. Fuit enim iam paroecialis ecclesia, adiecto nomine « matricis », cum
anno MDLXXVII a Gregorio PP. XIII, Decessore Nostro, dioecesis ista est
constituta, quam Pius PP. XII, item Decessor Noster, ad archidioecesis fastigium
evexit. Ecclesia igitur illa, cathedralis tempi aucta honore, postquam terrae
motu ac fremitu non semel ei gravia illata sunt damna, alacri animo a sacris
Pastoribus et Christifidelibus est refecta et reparata in melius. Atque non ita
pridem egregii suscepti sunt labores, ut ad pristinam venustatem revocaretur.
Est autem molis amplitudine praeclara, operibus nobilis, duabus turribus in
fronte positis decora. Neque est quin admiretur aram maximam ligneam, aureo
obductam et scamna chori. Sedes denique est praecellens pietatis, in qua sacri
ritus a frequenti clero peragi solent. Quibus permotus, Venerabilis Frater
Carolus Jurgens Byrne, Truxillensis Archiepiscopus, cleri et fidelium suis curis
commissorum vota significans, Nos rogavit, ut templum cathedrale, quod
laudavimus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti
animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam
Truxillensem ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque Beata plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, snb anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 246-247
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|