 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ROMA ALTERA*
S. ROBERTUS BELLARMINO, EP. CONF. ET
ECCL. DOCT., PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS, UNA CUM SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE,
TOTIUS CAPUANAE ARCHIDIOECESIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Roma altera quondam » (Auson. Ordo urb.
nob., 61),Capua, utpote potentia opibusque valens, quemadmodum veteres
scriptores tradiderunt, religione tamen catholica, quam mature post instituta
christiana sacra suscepit, etiam clarior est effecta. Merita laude, praeterea,
ideo ornatur, quod per diuturnum saeculorum decursum Apostolicae Sedi semper
fideliter haesit. Hanc Ecclesiam multi Praesules, virtute insignes, doctrina
commendati, pastorali studio praestantes illustrarunt ; quos inter Sanctus
Robertus Bellarmino, Societatis Iesu Sodalis egregius, quasi sidus coruscat.
Qui, Sacra Purpura honestatus, per breve tempus Capuanam rexit archidioecesim;
sed mirum quantas utilitates ei attulit: etenim Viro, recondita doctrina
praecellenti divinique verbi satori assiduo, sollemne fuit populum Dei
contionibus erudire eique catechesis tradere praecepta; ter synodum
archidioecesis, semel concilium provinciale coegit; Ecclesiam sibi creditam ter
pro pastorali officio lustravit; ad emendandam disciplinam cleri et religiosorum
studiose incubuit; pauperibus liberalissime consuluit eorumque iura defendit,
doctrinae capita de iustitia sociali proponens. Propter tantam, qua excellebat,
sollertiam et eximiam, qua praeditus erat, vitae sanctitatem, « amabatur a
populo, et ipse amabat populum » (Autobiogr., c. 38). Praeclara
lectissimi Praesulis exemplae Capuanorum memoria exciderunt numquam, quin immo
pietas erga eum augescebat, maxime postquam Beatorum Sanctorumque eidem decreti
sunt honores ac Doctoris Ecclesiae dignitas tributa. Qua pia alacritate, hoc
anno vertente, singularem in modum infiammati sunt animi, siquidem ob millesimum
revolutum annum ex quo Ecclesia Capuana Sedes Metropolitana est effecta, sacrae
exuviae illius, inter plaudentis populi vota, sunt circumlatae, atque adeo
evenit, ut qui vivens filios suos ad colendam religionem impense accendisset,
iis etiamnum esset locupletissimus auctor virtutis. Haec omnia considerans,
rogationi obsecundans Collegii Canonicorum Cathedralis Ecclesiae, utriusque
cleri, Civilium Auctoritatum et Christifidelium volensque memoriam sacrae illius
veluti peregrinationis perennare, Venerabilis Frater Thomas Leonetti, Capuanus
Archiepiscopus, Sanctum Robertum Bellarmino Compatronum istius archidioecesis
elegit, quae iam in tutela est Sancti Stephani Protomartyris; quod ut ratum
haberemus, idem Praesul Nobis enixas preces adhibuit. Quibus libenti animo
concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia et
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Robertum Bellarmino, Episcopum
Confessorem et Ecclesiae Doctorem, totius Capuanae archidioecesis caelestem apud
Deum Patronum aeque principalem, una cum Sancto Stephano Protomartyre,
pridem constituto Patrono, confirmamus, seu iterum facimus et declaramus,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis regionum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dle XXIX mensis
Septembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 12-13
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|