 |
PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
CONSUEVIT DEUS*
BEATO BENILDO CONFESSORI,
INSTITUTI FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Consuevit Deus, rerum omnium arbiter ac moderator, qui « lucem inhabitat
inaccessibilem » (1 Tim. 6, 16), superborum consilia penitus evertere, ac
eos qui suae voluntati repugnent, quasi vehementissimus ventus, turbare atque ex
agitare; qui terrenis imperiis deletis, stat unus, neque plus facit historiam
eorum qui in iniquitate consistunt quam stellatae noctis exilissimam vocem; et
tamen solet idem pater benevolus iis praesto esse, qui timeant, et humiles, si
Iob fidem adiungimus, ponere in sublime (cf. Iob. 5, 11). Hoc ipsum
Maria, beatissima Christi Mater, cecinit ac prophetavit, cum adorandi Spiritus
instinctu ait Deum, etsi ei mori sit superbos divites a se arcere, nihil tamen
beatius habere, quam esurientes beneficiis cumulare (cf. Lc. 1, 52 sqq.).
Quam ob rem, humilis propriae condicionis confessio est non modo veritatis
adaequatio, quam confitemur Deum rerum omnium principium esse atque finem, nos
autem opus manuum eius, verum etiam ineundae Numinis gratiae lex, sine qua nulla
omnino umquam ullibi sanctitas floruit.
Quem autem hodie caelestium agminibus
inseruimus, S. Benildus, humilitate hac, de qua dicimus, valde nituit, et sui
despicientia, et contemptione. Ex qua re sane colligi potest cur Deus illum in
magna gratia apud se posuerit caeloque sustulerit parem et astris. Cuius
profecto placet hic breviter vitae cursum perstringere, ut ex eius casibus
praeclara sumant christifideles exempla virtutum. Natus est beatissimus vir
postridie Idus Iunias a. millesimo octingentesimo quinto Thureti, qui pagus
medio gremio continetur magnae Limagniae, ea videlicet planitie, feracissima
frugum, quae inter Georgobiam et Vichium, Galliae urbes, panditur; est autem
puerulus eodem die, indito Petri nomine, Baptismi aquis ablutus, in curiali
templo; ideo factum est ut qui in hanc vitam ingrederetur atque in solis huius
lucem, simul gratiae Numinis oreretur, ac superni luminis claritatem aspiceret.
Eius pater, Ioannes Romançon; mater, Anna Chaty; qui plus fidei quam bonorum ac
possessionum habebant; erant enim aperti, simplices, ingenui; « humiles,
quidem, ut est apud aliquem rerum scriptorem, neque tamen flocci non
faciendi ». Etenim liberi, quos frequentiores susceperunt, et victus labore
et industria quaerendus, et adversi casus, quibus hominum vita subiecta est et
exposita, ut erat animus plenus religione, non unam causam praebebant cur recte
et cum virtute vitam degerent; quae profecto ita elucebat, ut Petrus, cum iam
grandior natu factus esset, superiorum temporum memoriam repetens, piae matris
exempla revocaret, maxime amoris erga sanctum Eucharistiae Sacramentum, ad quem
assidue filium illa excitabat.
Ad humanum animi cultum quod attinet, tardius
quidem municipii sui ludos Petrus celebravit, utpote qui agros ceteris omnibus
occupationibus anteponeret, quos sive solus, sive cum suis petere solebat, ut
eam parentibus operam navaret, quam tempus posceret atque aetas adhuc in firma
pateretur. Id enim facultatem dabat Deum, omnium procreatorem, in naturae
spectaculis admirandi, iucundissime. Tum autem demum, cum decem vel undecim puer
esset annorum, scholas adivit, atque facile intellegentia, prudentia rerum,
profectu antecelluit, praesertim Catechismi atque sacrarum Litterarum studio,
quarum amore et dulcedine captus rapiebatur.
Quod autem mente et animo
comprehendisset, id cum aequalibus, quasi optatam praedam, familiarissime
communicabat, eoque modo ut iam proderet inscius quo natura ferret. Anno vero
millesimo octingentesimo decimo septimo, cum scilicet duodecimum annum ageret,
Christi corpus primum suscepit, ac fortasse est etiam sacro Chrismate
confirmatus. Magno etiam momento fuit ad certum vitae institutum capiendum quod
puer, eo fere tempore, in Fratres a Scholis Christianis incurreret. Erant autem
hi a Napoleone I Imperatore, post res novas inductas, ad eum finem in patriam
restituti, ut mitigandis animis, erudiendis pueris, reconciliandae Rei publicae
in Gallia operam darent. Qui domicilia sua in pago Rigoduno alibique
constituerunt.
Hic, in parva et operosa urbe, Petrus Sodales primum aspexit; de
quorum vita, moribus, consuetudinibus cum penitus cognovisset, in tantam eorum
admirationem studiumque versus est ut nihil magis. Accensam lucernam pietas
casta et religio sancta aluit. Attamen cum iunior esset quam ut ilico in Fratrum
illorum congregationem admitteretur, ne frustra tempus perderet, ingenti gaudio
ludum eorum commeavit, qui Rigoduni patebat; nam ibi operam suam ad litterarum
studia conferre, et precibus vacare, et iucunde ludere cum amicis poterat. Ea
rerum condicio biennio stetit; non enim ante in Fratrum sodalitatem statura
parvulo illi recipi licuit, quam anno millesimo octingentesimo vicesimo, mense
februario.
Quo quidem tempore, compos tandem voti ac desiderii factus,
Georgobiam urbem petiit, ibique, religiosa domo Fratrum a Scholis Christianis
receptus, altioris operis, seu vitae, initium fecit. De iis sane quae tunc
temporis egit paucae supersunt notitiae, si quidem tempus, edax rerum, omnia
voravit, atque ita dispersit, ut solet ventus dissipare autumnali tempore folia.
Hoc tamen unum, quod, serius, ab eo proditum est, se videlicet mature
intellexisse oportere se totum dedere Deo, atque moderatorum suorum voluntati
usquequaque parere, satis superque demonstrat summam iuvenis pietatem erga
Deum eiusque egregiam virtutem. Est enim se totum dedere Deo non solum
omnia humana, quantumvis sancta, deponere, praeter Deum: parentes, domum, arva,
cetera, sed, praesertim, terrenis affectibus atque sensibus abdicatis, veterem
hominem, qui terram sapit, exuere, et induere Deum, umbrarum instar, subeunte
sole.
Quod autem hoc beatissimi viri propositum non esset iuvenilis ardoris
fiamma, sed rectae voluntatis conscientia, cui religio esset quidquam praeter
fas et aequum agere, reliquae vitae eventus planum facient. Verum enimvero, cum
mense iunio, anno millesimo octingentesimo vicesimo, religiosam vestem, imposito
sibi, ab illustri Christi Martyre, nomine Benildo, induisset, tanto studio et
cogitatione virtutem complexus est, ut, si traditae rei fidem tribuimus,
magister noviciorum, qui eius pietati moderabatur, non potuerit, quin mirans
exclamaret : « Parvulus hic Frater totius Ordinis Nostri decus erit ac lumen
». Quoniamque consuevit Deus electos suos votorum compotes facere, ob hanc rem,
eum a carioribus vitae pignoribus abstrahere coepit, hoc est a matre sua, rerum
omnium dulcissima, quae pia morte anno millesimo octingentesimo uno et vicesimo,
ex vitae huius tenebris ad sempiternam lucem excessit. Eam vero opportunitatem
secutus, domum suam, ad breve quidem tempus, petiit, afflictum patrem
reliquosque necessarios consolaturus.
Neque tamen hic parentis consilio
indulsit, petentis ut, iam necessitati serviens, secum maneret; quin summi
Numinis obsecutus voluntatibus, qui per Filium suum monuerat: « Sine ut mortui
sepeliant mortuos snos, tu autem vade et adnuntia regnum Dei » (Lc. 9,
60), relicta familia quae esset secundum carnem, ad superiorem consuetudinem,
etsi dolore affectus, revertit. Eodem autem anno, mense decembri, pro rerum
necessitate fuit Aurilacum transmissus, ad urbem nempe memoriis omne genus
insignem. In qua sane urbe iam pridem, ante nempe rerum publicarum mutationem,
Sodales a Scholis Christianis instituti sui collegium condiderant; tumultu vero
popularium composito, postliminio redierunt qui exacti fuissent, magno cum
scholarum fructu atque profectu. Huc ergo cum pervenisset beatissimus vir,
suarum id partium esse putavit ut pueros primae classis doceret, Fratribus
ducibus usu et exercitatione paratioribus.
Visus est autem statim Frater
Benildus ad ea munera natus esse; tantaque affluebat voluptate, ut nihil suavius
haberet, quam ut discipulos ad cognitionem Dei duceret, ea nimirum inita
instituendi via, qua salutaris severitas cum summa humanitate iungeretur. Quod
quantum ei benevolentiae conciliaverit, et opinionis, et amoris sive apud
discipulos sive apud suos moderatores, nemo iam non intellegere potest. Fuit
autem ibi loci per quinquennium; quo tempore alia secunda, alia ad versa
evenerunt. In illis, sane, sunt vota religiosa annumeranda, quae in urbe
Georgobia, inter sacras exercitationes, nuncupavit, anno millesimo
octingentesimo vicesimo tertio quibusque, summo gaudio, Deo se obstrinxit; in
horum vero numero est mors habenda fratris sui maioris natu Annet aliorumque
cognatorum, qui eodem anno, erepti rebus humanis, in caelum abierunt. Ut autem
fieri Religiosis viris contingit, beatissimi viri sedes incerta et instabilis.
Qui enim anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto ad domum aggregatus est,
quae erat Molinae, biennio post, est ad urbem Lemovicum missus; inde rursus
Molinam petiit, et proximo anno Lemovicum, usque ad annum millesimum
octingentesimum tricesimurn sextum, eodem semper studio, disciplina, amore erga
pueros et aequales. Fuit etiam cum, ob magistrorum ac ministrorum inopiam, non
solum inferioris ordinis scholas creditas haberet, verum etiam squalidae culinae
munera obiret.
Cum, praeterea, post res in Gallia novatas anno millesimo
octingentesimo tricesimo, censuissent viri primarii Lemovicenses ut qui in
publicis ludis docerent, iis, etsi scientia iusta pollerent, per unas publicas
litteras docendi licentiam permitteretur, idcirco Fratri Benildo publicum
periculum faciendum fuit, cui nempe is contigit exitus, quem optabat. Neque
interea pietas elanguebat; quin immo, anno millesimo octingentesimo tricesimo
sexto, in eadem urbe Georgobia religiosis votis in perpetuum nuncupatis, quasi
navi immissis habenis, exsultavit ut gigas ad currendam viam virtutis ac
sanctitatis. Vota autem id secum ferebant, ut tum in Sodalitate ad mortem usque
viveret, tum vitae cursum ad omnem virtutem dirigeret, tum denique ut gratiis,
hoc est sine ullo munere, opem ac operam praestaret omnibus, ad normam
regularum. Quantopere vero hanc suae religionis professionem faceret, id
ostendit, solitum fuisse eum quotannis anniversarium diem honorare, quasi vitae
suae sanctissimus ac celeberrimus esset.
Ast Deus, qui sapientissimus est,
voluit ut cum tranquillae pacis beatitudine taetra doloris absinthia
confunderentur: adfuit enim tertio crudelis et inexorabilis fors, anno millesimo
octingentesimo tricesimo septimo, Anna, cara sorore, incurva falce recisa.
Tristem quidem occasionem nactus, iterum Frater Benildus patriam domum revisit
ad animum patris allevandum, acerba perculsum aegritudine. Qui denuo filium
hortatus est ut sibi, a pristino consilio discedens, adesset; et iterum filius
dolens abnegavit se id facere posse, sollemni sponsione Numini atque Sodalitati
addictum.
Quapropter mature se religiosae Sedi et disciplllis reddidit. Quae
autem ea tempestate et fecerit et dixerit, quave caritate in omnes uni sunt Deo
nota. Neque tamen id est praetereundum silentio, beatissimum virum tam inopem
fuisse, cum domum suam peteret, ut dimidium tantum denarium Gallicae monetae
haberet, cum vero redeundum esset, oblatos nummos pro reditu comiter repudiasse,
ne a consuetudine sancti patris Ioannis Baptistae de La Salle discederet, qui
semper pedestria itinera fecisset. Iamvero tot eventus, tam magnus rerum usus,
tot adversi casus, tot labores virtutis maturitatem attulerunt; adeo ut
Sodalitatis suae moderatores, anno millesimo octingentesimo tricesimo nono,
mense septembri, negotio praeficerent regendi ac moderandi puerorum ludi, qui
Billomi patebat, haud ita longe a natali solo.
Nec ibi conceptae de se opinioni
non egregie respondit. Nam fuit eo tempo re scholae cursus prosperrimus; et, si
ad Fratris Benildi vitam respicias, pietate prudentia, consilio insignis. Quapropter suae Congregationis Antistites aptum eum ac dignum iudicarunt, cui
munus officiumque daretur novi Indi scholaris aperiendi atque dirigendi in urbe
Salguae, quae altera sibi patria fuit et laetus ac fertilis sanctitatis hortus.
Aberant quidem Salguae a sua regione et urbe multum et a vicinis locis, in
quibus Frater Benildus semper vixerat. Abiens autem erat animo admodum trepido,
utpote quem non laterent difficultates et angustiae tantae negotii. Augebat
tristitiam itineris tum eius, tum comitum Fratrum duorum, rerum locorumque
facies; namque edita urbs situ erat et ad aspectum severa, et, adpetente
iam autumno, aspera et rigida. Atqui animos a curis mirifice Deus reficiebat,
cuius causam susceperant.
Civitas autem illa, ut rem breviter perstringamus,
prodebat et ipsa rerum novatarum vestigia et semina. Etenim, tametsi ab
eversionibus templorum et a civium caedibus temperatum erat, non tamen est ab
iniuriis religionis parcitum; quin immo, cum Religiosis ac Sacerdotibus ita
inique actum est, ut in exsilium ad unum omnes eicerentur. At inde, malum!
puerorum nulla cura, nulla doctrina, institutio nulla. Resque cotidie in peius
verterat, nisi divino consilio pacta conventa inter Sanctam Sedem et Gallorum
Imperatorem, anno millesimo octingentesimo primo inita tantae rerum ruinae
medendi initium fecissent: cultus igitur divinus summo Dei numini iterum tribui
coeptus est publice, et populi eruditioni cautum.
Ad urbem Salguas quod attinet,
municipii Consilio cum populi bono congruere visum est, si totum negotium
instituendae iuventutis Fratribus a Scholis Christianis mandaretur; quod cum
omnibus placuit, tum publica atque privata pecunia ut fieret curatum est. Huc
res adducta erat, cum Frater Benildus eiusque Sodales eo loci pervenerunt; atque
ilico est animus illorum haud paucum a sollicitudine allevatus, postquam
scilicet populus cunctus, curio, praefectus ac principes civitatis et cum honore
exceperunt, et benigne allocuti sunt.
Quamquam, haec est rerum fortuna, non
defuit qui, Dei servum statura una metitus, haec diceret: Profecto quod
Fratres maxime mediocre haberent, hoc ad nos miserunt! At perperam
iudicabant, qui censerent altum ac paene divinum Fratris Benildi animum non
posse nisi in corpore magno consistere. Sed haec hactenus. Partes beatissimo
viro datae multum sane negotii ac difficultatis praebebant. Cum enim ludi ipsi,
tum Religiosorum aedes perangustae et squalidae, nulla supellectile;
discipulorum praeterea multitudo ingens pro magistrorum numero, et multi adultae
aetatis; adde inopiam omnium rerum atque cotidianis sumptibus impares copias.
Tot postremo puerorum voluntatem sibi conciliare tantaeque turmae animos ad
benevolentiam allicere colligereque auctoritatem, haec non ea res, quae facili
negotio effici posset, maxime cum Fratri Benildo pulchra species et corporis
proceritas, quae nonnihil apud simpliciores valere solet, deesset. Et tamen res
prospere cessit, sive ob Dei benignissimi gratiam, sive ob egregias viri dotes
atque virtutes, quibus considerandis paululum immorari placet, quamvis pro
dignitate nemo laudare satis possit. Atque primum, patientia fuit in eo mira et
singularis; cui omnino defuit numquam, ne quidem si res cum contumacibus
adolescentibus esset, quibus est ingenium indomitum ac iugi impatiens.
Ut erant
rudiores, amabant hi rixas concitare et certamina conserere, ad usque vulnera.
Cum quibus hae beatissimi viri artes, haec prudentia erat: coortas magno cum
fragore tempestates sedare, ac praesertim diligentissime praecavere orituras.
Porro nonnumquam est ipse, ab audacioribus, conviciis lacessitus, quin immo et
per vim impetitus, ut tum cum ligneae soles in eum iactae sunt.
Haec scilicet
atque talia forti animo tolerata in omnium animos suaviter influxerunt, ac vel
ipsum Salguaensem Curionem mollierunt, qui durus et asper initio, in eximiam
eius virtutis opinionem venit atque etiam summe dilexit. Ipsa civilis
auctoritas, mense maio, anno millesimo octingentesimo quadragesimo altero,
docendi atque instituendi ratione probata, cupiens pro eo ac mereretur gratiam
referre, in munere rectoris ludi publice constituit, quin demmo, nonnullis post
annis, argenteo nomismate decoravit.
Si autem ad ipsius scholae, seu
institutionis, naturam et indolem respicias, omnino ea christiana erat. Quod sic
intellegas, beatissimum illum virum, quamvis profanis disciplinis tradendis
primas deferret, ut in publica schola, attamen, ex instituto suo, ita agere,
facere, loqui solitum fuisse, ut omnia Christum eiusque religionem saperent,
eoque semper contendisse, ut puerorum animos, quibus nihil solet esse festivius,
ad Christi exempla conformaret. Ratio ergo et institutio, quam Frater Benildus
prosequebatur, e christiana religione orta, ad huius principia dirigebatur.
Deus
immortalis initium fuit et finis a Fratre Benildo traditae educationis, contra
ac novatores rerum publicarum fecerant, qui homines a Deo abducere conati sunt.
Nihil mirum ergo si, haec spectans, sanctissimus Dei vir in pueris instituendis,
et precibus, et catechismo, et sacris Litteris plurimum tribueret. Quae Dei
quasi sitis non solum acta ab eo colorabat ad unumque redigebat, verum etiam
singula eius dicta, sicut incendium per sata, pervadebat, cuius animum ardor
ingens atque cupiditas incenderet amplificandae gloriae Dei.
Haec sane etiam
causa est cur scholae, quas explicabat, copiosae quidem et candidae, ad
captumque audientium sapienter accommodatae, alte in animos penetrarent semina
fecunda virtutum. Quoniamque vir sanctus docendo natus erat, fieri non poterat
quin semper, ubique, puerorum in genia expoliret rebus optimis, praesertim rerum
natura peragrata, cuius incredibili amore complebatur ipse, complebat
discipulos.
Cum praeterea bene novisset rem publicam duabus rebus contineri, ut
quidam ait egregius auctor, praemio et poena, praemiis quidem invitabat ad
virtutem, arcebat poenis a vitiis. Hae nimirum graviores videntur interdum, quam
ut haec nostra ferret aetas ; verum enimvero recte res iudicantibus perspectum
erit id esse sive temporibus tribuendum, quibus et parent omnes et serviunt,
sive potius caritati dandum atque officiorum suorum conscientiae, quorum
diligentissimus fuit. Nam poenas nullas repetiisset, nisi amavisset, neque alio
consilio, quam ut qui deliquisset ad bonam frugem se reciperet.
Ceterum et in
hac re est vestigia sancta secutus beatissimi patris Ioannis Baptistae de La
Salle, monentis: Si vultis salvas res esse, omnis animadversio et castigatio
contumelia careat; et eo animo fiat, ut Deo probetur. Haec profecto
severitas, utpote propensissima voluntate manans, tam aequa a discipulis ipsis
habebatur, ut magistrum ac patrem suum tamquam oculos, aut si quid oculis est
carius, diligerent, quem circumsaepire praesentem, et salutare, et alloqui, et
compellare fuit iis iucundissimum, maxime laetis, si ad se rediret, postquam ne
alio transferretur valde timuissent.
Ille autem, quamquam omnes, quibus
praeesset, eodem amore prosequebatur, proniore tamen in pauperes, debiles,
mediocris ingenii pueros erat voluntate in eosque inclinabat. Ostendebat etiam
erga omnes omnino reverentiam, quovis ablato inter gratiosos cives et pauperes
discipulos discrimine; adeo ut omnes honoris causa « dominos » appellaret, ad
eam beati Pauli sententiam, esse pueros templum Dei sanctum, quod Deus inhabitat
(cf. 1 Cor. 6, 19).
Pars nempe disciplinarum praecipua ac quasi totius
institutionis principium, fons et origo, ut intellegi potest, catechismi
traditione continebatur. In ea autem arte Frater Benildus longe multumque
praestitit, utpote qui cum summa rerum prudentia magnum auctorum usum
coniungeret, maxime Claromontanae dioecesis Catechismi atque Collotiani operis,
quae memoria fere tenebat. In huius enim paginis exemplorum messem, ditissimam
atque uberrimam, inveniebat, quibus et ipse primus suaviter fruebatur, et
christianae doctrinae veritatem, magna cum discipulorum delectatione,
illustrabat.
Tunc autem tam acres faces subdebat, ut qui esset in dicendo amplus
et copiosus, poetico quodam afflatu funderet, adeo ut obstupefactis pueris hora
citius abiret. Maxima etiam cura Fratri Benildo erat ut pueros ad Sacramenta
suscipienda pararet, hoc est ad sacram Synaxim et Poenitentiam; tunc autem ita
assistebat, ut non solum optima disciplina institueret, verum etiam summa prece
Deum instantissime precaretur ut acceptum a pueris Sacramentum laetos fructus
ferret.
Cumque praeterea persuasum haberet neque Ecclesiae sanctae, neque
Sodalitatis suae pulchre esse posse, nisi Sacerdotibus, quasi veteranis
militibus, novi tirones sufficerentur, idcirco advigilabat pro negotii
gravitate, si in aliquo discipulorum probae indolis ac divinae vocationis signa
deprehenderet; atque in hac provincia tam prospere res evenerunt, ut quindecim
omnino iuvenes, eo auctore sacerdotio augerentur, plus centum, religiosi Sodales
fierent. Itaque, cum manifesto supernae voluntatis vestigia in esse cognovisset,
colere eos ille diligentissime, dum florescerent, et adesse egenis, et opitulari
indigentibus, et fulcire consiliis labantes, ne corruerent, et morem iis gerere,
ubi sacram vestem induissent. Quod si nunc ab hisce rebus ad eius pietatem erga
Deum et caelestes animum advertas, prorsus summa et egregia.
Quam etsi omnia
proderent, quaecumque agebat, potissimum tamen preces palam faciebant, quas,
quasi ignes, Deo adhibebat. Praecipuo, ut aequum, studio et amore in SS.
Eucharistiae Sacramentum ferebatur; ideoque in deliciis habebat, tametsi id a
communi more et consuetudine abhorrebat, cotidie Christi corpus suscipere; idque
tanta fide et religione, ut qui eum ad altare respexisset, pietatem suam in
animo gliscere animadverteret et incalescere. Dicebant passim non esse eum
hominem, sed angelum.
Fuit etiam qui adfirmaret: Fratrem Benildum, cum
supplicaturus esset Deo, eum fuisse, ut Deum intueri omnibus videretur: quin
memoria proditum est, Religiosum quendam solitum fuisse his vocibus Deum alloqui
: Deus mi, ita Te adoro, ut Frater Benildus Te adorat. Cum Eucharistiae
religione, antiquus Crucis Christi cultus in eo coniungebatur, ad lacrimas
usque. Mariam, praeterea, Christi Matrem, sanctissime colebat; cuiusque numine
praeclaram vitae condicionem inierat, eam plurimum adamavit, sidus illustre,
quod caeleste iter ostenderet. Non ergo mirum, si Decretum de eiusdem Virginis
conceptu omni labe experte, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto
factum, eum ingenti gaudio compleverit; si ipse exemplum apostolicarum
Litterarum ea de re et legerit et fuerit attente meditatus; ac si Rosarii preces
piissimas cotidie ab imo pectore funderet et ab aliis fundi curaret.
In suis
postremo religionibus haud ultimum locum S. Ioseph obtinebat, quem ferunt
aliquando tantae fidei prodigiis et miraculis respondisse. Neque vero putandus
est beatissimus vir oculis in caelum spe et cupiditate defixis, huius terrae
sanctos, id est pauperes, egenos, atque praesertim sodales neglexisse. Hos
quidem tanta cura complectebatur, ut nonnumquam in sollicitudinem ea verteretur:
de cibo, nempe, de valetudine, de animo relaxando, de ceterisque omnibus, quibus
solet religiosa vita, quasi adminiculis, fulciri. Natura enim ita erat factus,
ut sive ii aegrotarent, sive valerent, ille animo amico praesto esset, omniaque
amoris officia exhiberet.
Cum vero quis Fratrum Sodalium moreretur, totus abibat
in lacrimas, ac si res ageretur propinquorum sibi sanguine. Ceterum nullus
pauper non est ab eo liberalissime tractatus, nullus aegrotus non est ab eo
visitatus; quin etiam, aliquando, eius aspectu, consilio, precibus, opibus,
multi recreati et refecti sunt. Postremo a beato Benildo, ut in vita Sanctorum
saepenumero fieri solet, adversae res non abfuerunt: falsi rumores, censoriae de
sua virtute opiniones, acriora de gestis iudicia, similia; ad hoc dolores et
cruciatus, quibus incredibilem in modum nonnumquam torquebatur.
Atqui in eo
tantum roboris erat, ut acerbitatem tam gravem aequo semper animo ferret, idque
ea animi moderatione, ut qui praeclarissima patientiae exempla daret, a
circumstantibus posceret ut sibi de malorum intolerantia ignosceretur. Ita, Iesu
Christi dicto parens, Crucem suam cotidie tulit, ad montis Calvariae usque
verticem, ubi adorandus hominum Magister praestolabatur. Iam nunc, veluti
intermissa repetentes, pauca de beati Benildi vita addemus. Qui, quodam die,
mense aprili, anno millesimo octingentesimo sexagesimo secundo, dum una cum
discipulis per campestre iter cantus exerceret, de improviso vocem nullam
emittere potuit, neque ereptam ab omni parte recuperavit. Subiit morbus quidam
perniciosissimus quem medici cancrum diffusum iudicarunt, cotidie ingraescens.
Ille, partim lecto se commendare, partim incredibili sane molestia, stare. Die
autem decimo quinto iunii, eodem anno, vota iterum summa religione nuncupavit.
Cumque iuvenes, anno scholari expleto, domum suam quisque peterent, voluit
extremum alloqui in aula: Dilecti filii, inquit, nimirum compertum habeo vos
pro me Deum precibus fatigare; de qua re magnas refero gratias toto pectore.
Sentio tamen me ad aeterna vocari, etidcirco ad nullam me posse sanitatem
revertere. Quodsi — spes ea in me residet — benignitate sua me Pater caelestis
caelo receperit, omnium vestrum memor ero. Tanti praescius discriminis,
cognatos etiam, datis litteris humanitate plenis, ultimum salvere iussit; item
et quos in paroeciali templo viginti annos sancte coluerat, quasi missione
accepta; ac tandem die undecimo mensis augusti, postquam Sodalibus, lectulum
suum ad unum circumstantibus gratias egisset pro eorum studio meritas, eos
hortatus est in sententia susceptae religionis perseverarent. Quam pulchrum,
inquit, in hoc sancto vitae instituto mori!
Cum autem medicus, ab eo
rogatus, monuisset iam suprema instare fata, quasi de beneficio gratias
reddidit. Ad primam auroram, poenitentiae Sacramento animo suo nitori restituto,
caelesti Pane sese pavit et communiit, incredibili fide et pietate. Cumque
tandem praesentibus uberius flentibus bene precatus esset, maluit secum solus
esse, Deum nullis arbitris adoraturus. Tunc huiusmodi sunt ab eo dulcissimae
editae voces: « In domum Domini ibimus ». (Ps. 121, 1); « O Iesu, in tuo
Corde moriar! »; « O Maria, nulla concepta labe, fac sancte obeam » ! Post haec,
anno millesimo octingentesimo sexagesimo secundo, oculis atque mente ad aeterna
adiectis, serena fronte de vitae statione discessit. Talis beatissimi viri
exitus.
Qui, licet enim verum dicere, non sane prodigiis inclaruit, non
caelestium visis, non sanationibus, non gravitate dicendi, non facinoribus
pulcherrimis atque praeclaris. E contrario, eius vitae institutum eiusmodi ut,
qui amaret « nesciri et pro nihilo reputari », potius semper habuerit humilem
cum humilibus amicissime vitam degere, quibus inservire dulce, nullo rumore,
nulla fama, nisi ea quae solet e virtute manare.
Eius vita fuit prorsus aquae
guttae simillima, semper eodem more cadentis; eademque, una gratia clara,
lucernae instar ardentis ita eluxit, ut simul naturae vitia, si qua essent,
deleret, simul lumen pietatis praeberet iis qui in domo essent, seu quibus sors
dedit ut una viverent. Amor et studium sanctitatis diligentissimum regularum
faciebant: videbat enim harum obsequium omnibus commoda magna parere. In qua re
tam assiduus fuit, ut olim sibi ignosci peteret, quod imprudens paulo tardius
quam consueverat, pueros surgere lectulo mane iussisset; atque postrema vota
nuncupans, totus lacrimis difflueret, quod non satis Sodalitatis suae leges
observasset.
Eius etiam fides, spes,
caritas ceteraeque virtutes, quas morales dicimus, in obscura hac operis
cotidiani absolutione perfectioneque refulsit, ad quam admirabili constantia
semper adnisus est, numquam genio suo indulgens, aut parcens operare. Magnum
sane negotium! Non enim humanum, sed divinum opus, semper, in omni vita, omnibus
horis, nihil nisi ex Dei voluntate facere, et nulla in re ab aequi et recti
legibus discedere, et a vitio se et alios coercere, et Dei formam et speciem in
se imitando veluti efficere, sive in bona, sive in adversa fortuna, tum
praesertim, cum ingentes curae sollicitudines afferant, aut artus dolore
ardeant et carnes excrucientur intolerabiliter.
Quod Frater Benildus Dei
gratia et beneficio consecutus est; atque propterea factum est, ut qui in fide
castissima vixisset, in spe certa aeternarum rerum, in caritate incredibili erga
Deum et homines, credendo etiam, et sperando, et vehementer amando moreretur. De
quo scilicet, ubi primum exspiravisset, omnes ita mirabiliter et senserunt et
locuti sunt, ut sanctum iudicarent et dicerent; eousque ut populus sine ulla
intermissione longoque agmine veneraturus accurreret, neque abire pateretur,
nisi cum tetigisset corpus illud sanctum, aut aliquid pietatis causa accepisset,
quod ad ipsum pertinuisset.
Cui populi studio per pallium beatissimi viri satis
factum, concisum in frustula. Quam magna autem esset omnium de eo existimatio,
tum funus eius ostendit frequentissimum, tum sepulcrum maxime celebratum.
Memoria etiam proditum est quandam mulierem, articulorum morbo gravissime
laborantem atque ideo praepeditam valetudine, improviso in ipsa pompa funeris
perfecte sanatam esse, quam et exsequias esse consecutam. In hac autem causa
Sodales a Scholis Christianis primum mirari, deinde colere et venerari, ac
tandem, post ternas corporis beatissimi viri recognitiones, rem omnem Romanae
Sedi deferre, rati posse de eius sanctitate publice questionem poni et
agitari. Postquam ergo annis millesimo octingentesimo nonagesimo nono atque
millesimo nongentesimo inquisitiones auctoritate ordinaria ad iuris normas in
Aniciensi dioecesi actae sunt, et die altero et vicesimo mensis aprilis, anno
millesimo nongentesimo tertio a Summo Pontifice Leone XIII agendae causae
Commissio, quam dicunt, subscripta est, ad inquisitiones apostolicas ventum est;
quae anno millesimo nongentesimo decimo expletae sunt.
Tum de venerabilis
Servi Dei theologalibus atque cardinalibus virtutibus agi coeptum est, quas
heroicum attigisse gradum Pius XI, Decessor Noster, die sexto mensis ianuarii,
anno millesimo nongentesimo duo de tricesimo, omnibus rite perpensis, sollemni
sanxit decreto. Post haec quaestio de miraculis, quae Fratre Benildo deprecante
celeberrima esse dicebantur, in antepraeparatorio et praeparatorio, quae
dicuntur, comitiis agitata est, ac demum in generali, coram Pio XII, f. r. die
duodetricesimo mensis ianuarii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo
septimo. Quibus peractis, idem summus Pontifex, die sexto decimo mensis
februarii, anno eodem, sollemniter declaravit: constare de duobus miraculis a
Deo patratis, intercedente venerabili Fratre Benildo. Unum porro dubium erat
discutiendum: an, probatis virtutibus et duobus miraculis, venerabili Servo
Dei Benildo Caelitum honores tuto decerni possent.
De quo dubio postquam actum
est a Patribus Cardinalibus, Praelatis Officialibus, et Consultoribus, ad hoc
ex presse rogatis, die vicesimo quinto mensis martii, anno millesimo
nongentesimo quadragesimo septimo, unanima sententia responderunt ad sollemnem
beatificationem tuto procedi posse. Quae sollemnia die quarto mensis aprilis
anno millesimo nongentesimo quadragesimo octavo, in Vaticana Basilica habita
sunt. Cum vero post decretos eidem beato supernorum Caelitum honores eiusdem
cultus magis magisque ubique augeretur, eoque deprecante nova dicerentur
effecta a Deo miracula, supplices Apostolicae huic Sedi preces admotae sunt, ut
causa resumeretur de beato Fratre Benildo sanctitatis infula decorando.
Quibus
precibus Decessor Noster Ioannes XXIII, die quinto et vicesimo mensis novembris,
anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, annuit; atque ideo iuridicae
inquisitiones fieri coeperunt de duabus sanationibus, quae in eius
canonizationem propositae sunt, a Deo nempe, ob eius intercessionem patratis.
Inquisitiones autem in Curiis Tarraconensi atque Nemausensi recte factae sunt
annis millesimo nongentesimo sexagesimo primo et sequenti. Nimirum in priore sanatione agebatur de Augustino Subirana
Piqué, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum Sodale, quod est Tarracone, in
Hispania. Cui, iam inde a puero e stomacho laboranti, cum tricesimum annum
ageret atque sextum, tam parum recte res successerunt, ut ad manum veniendum
fuerit, et ad dimidium stomachi amputandum. Cumque adhaerentiae, ut medici
dicere solent, ad intestinum excrevissent, oportuit quidem iterum iterumque eum
se pati secari; atque tam pessime res vertit, ut iam omnis spes vivendi
praecideretur.
Tum preces beato Benildo dari coeptae sunt, cuius etiam os ad
aegram corporis partem appositum est. Ingravescente autem usque morbo, medicus
cum a quovis nutrimento dando omnino abstinuit, quia iam inutile, tum iussit eum
in Fratrum Collegium iterum transferri, ne longe a religiosa domo moreretur.
Interim Sodales beato Benildo precibus instare, ac paene eum fatigare. Atque,
mirum! die vicesima quinta martii, hora una et vicesima, ut nos computamus,
meliusculum esse coepit; hora autem secunda et semissi proximi diei, inclinata
iam in melius aegri valetudo est. Brevi: die sequenti, magna cibi cupiditate
manducavit et bibit, atque prima die aprilis, eodem anno, medici, postquam
diligentissime invisissent, pronuntiaverunt eum esse omnino sanatum. Quin
immo, post paschalia otia, nullo incommodo intermissa negotia repetiit. Alterum
miraculum contigit Luciae Prat, viduae, cuius mariti nomen Arbousset.
Haec coqua
erat apud ludum a S. Ioanne Baptista de La Salle, Nemausi, cum anno millesimo
nongentesimo quinquagesimo sexto, omnis corporis vis languescere coepit;
accedebat sui nutriendi difficultas, ita ut brevi macie conficeretur. In
valetudinarium ergo missa, quod a Sororibus Franciscalibus administrabatur, tam
vehementer aegrotabat, ut domo decedens diceret cum lacrimis se aequissimo
animo mori; iam enim se morientium preces pectore ab imo fudisse, seseque
hostiam piacularem Deo immolavisse. Igitur die quarta decembris, eodem anno,
medici abdomen aperuerunt: at, eheu! cancer, quo laborabat, iam in vicinas
corporis regiones invaserat, idque tanto vitae periculo, ut haec in summum
discrimen veniret. Cumque chirurgi ultra progredi non possent, ob rei gravitatem
est aegrota in cubile suum restituta; quin immo, cum nihil proficeretur, et res
in peius rueret, ne illa in valetudinario diem obiret supremum, iterum est in
Collegium, unde venerat, missa, nulla praescripta medicina, seu curatione,
utpote inutili.
Quattuor ibi menses transegit, mortem inter et vitam; cum
improviso mulier, sine ulla medicina at precibus beato Benildo impensissimis
adhibitis, melius se habere, et manducare et bibere sine difficultate, et paulatim pondere
augescere, et tandem valere ita bene, ut diebus octava atque nona mensis iunii,
anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, postquam medici
diligentissime recognovissent ac nullum tam taetri morbi vestigium invenissent,
omnino sanata diceretur. Utrumque signum a Sacra Rituum Congregatione diligenti
examine expensum est, pluribus habitis conventibus. In generali demum conventu,
die decimo septimo mensis iulii, hoc anno, coram Nobis habito, causae relator
dubium cognoscendum proposuit: An et de quibus miraculis, post indultam eidem
Beato ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo
agitur. De quo qui aderant, cum Patres Cardinales, tum Sacrorum Rituum
Congregationis Praelati Officiales et Consultores propositas sanationes
miraculo tribuendas esse affirmarunt.
Quibus suffragiis libentissime exceptis,
die eodem, scilicet decimo septimo mensis iulii, sollemniter ediximus:
constare de duobus miraculis intercessioni beati Benildi tributis. Post haec
vero, quamvis S. R. E. Cardinales, Praelati offidales Patresque Consultores
scripto significavissent tuto procedi posse ad Beati Benildi canonizationem,
interponendum de more aliquod temporis spatium duximus ad expetendam
locupletioris gratiae lucem.
Die igitur quinto et vicesimo mensis septembris,
hoc anno, hanc sententiam tulimus: Tuto procedi posse ad sollemnem Beati Benildi
Confessorìs, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, canonizationem.
Considerantes autem de re gravissima agi, sacrum Consistorium in diem
undevicesimum mensis Octobris indiximus, ut in eo Patrum Cardinalium,
Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum eo die in Urbe
futurorum sententiam exquireremus; in quo coetu dilectus Filius Noster Arcadius
Maria S. R. E. Cardinalis Larraona, Supremi Consilii sacris Ritibus
cognoscendis Praefectus, enixe postulavit ut beati Benildi memoria summis
consecraretur honoribus atque ad optatissimum canonizationis ritum deveniretur.
Quibus peractis, adstantes Cardinales et sacrorum Antistites rogati sunt ut
quid de proposita causa sentirent singuli significarent.
Omnium denique receptis
Purpuratorum sacrorumque Praesulum suffragiis, qui in Consistorio affuerant,
quo die diximus, in Vaticanis aedibus habito, plane compertum est beatum
Benildum dignum ab iis concordi sententia aestimari, qui fulgidissimo
decoraretur Sanctorum diademate. Ad quod diem statuimus undetricesimum mensis
eiusdem Octobris proximi. Interea astantes Patres, sacros Praesules universosque
Christifideles rogavimus ut Nostris praecibus suas ipsi coniungere vellent,
ut fausta salutaria quae praestolati iam essent catholicae rei obvenirent. Quo
maximae sollemnitatis die, cuncti saecularis et regularis cleri
ordines, praesertim scilicet ex Instituto Scholarum Christianarum, plurimi
Romanae Curiae Praelati et Officiales, caetus Episcoporum frequentissimus
Synodum celebrantium, non pauci Abbates, plures sacrorum Antistites atque
amplissimum Patrum Cardinalium collegium in Sancti Petri Basilicam convenerunt.
Cum autem parum firma valetudo Nos impediret ne ipsi sacris sollemnibus iis
interessemus beatumque illum in Sanctorum numerum redigeremus, mandatum dedimus
dilecto Filio Nostro Arcadio Mariae S. R. E. Cardinali Larraona, S. Rituum
Congregationis Praefecto, per decretum a Nobis factum et a dilecto Filio Nostro
Hamleto Ioanne S. R. E. Cardinali Cicognani publice lectum, Viro a publicis
Ecclesiae negotiis, ut nomine et auctoritate Nostra formulam canonizationis
pronuntiaret. Omnibus autem supplicantium ritu procedentibus ac precationes
caelestium Curiae admoventibus per Petrianam Basilicam, magno fidelium numero
ex universo paene terrarum orbe frequentem, ad altare maius perventum est.
Tunc
postulavit dilectus Filius Ioannes Baptista Ferrata, Consistorialis Aulae
Advocatus, instanter, instantius, instantissime, ut Beatus Benildus Sanctorum honoribus decoraretur. Cui Advocato per dilectum Filium Hamletum Tondini,
ab Epistulis Nostris ad Principes, responsum est iam in eo esse ut
Eminentissimus ille S. R. E. Cardinalis, quem diximus, nomine et auctoritate
Nostra huiusmodi postulationi concederet.
Qui postquam una cum ceteris omnibus
Litanias Sanctorum recitavisset, tamquam Legatus Noster ad rem hanc
sollemnissimam, ac quasi os per quod Ipsi, universae Ecclesiae magister,
loqueremur, translaticiam Summorum Pontificium formulam pronuntiavit: Ad honorem
Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et ad christianae religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri
Iesu Christi, Beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita, et
divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum
in Urbe exsistentium consilio, Beatum Benildum Sanctum esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes illius memoriam
quolibet anno die eius natali, tertiodecimo nempe augusti, inter Sanctos Confessores pia devotione recoli debere. In Nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti. Amen. Qua formula prolata, precibus annuens Advocatorum
Consistorialium, idem dilectus Filius Noster Arcadius Maria S. R. E. Cardinalis
Larraona hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et expediri
iussit; deinde, postquam « Gloria in excelsis Deo» ut gratiae omnipotenti Deo
agerentur in Missa cantum est, Sancti illius primum patrocinium invocatum est,
et venerabilis Frater Ioannes Benelli, alter a Cardinali publicis Ecclesiae
negotiis praeposito, sermonem a Nobis scriptum de eiusdem Sancti virtutibus
recitavit. Quae cum ita sint, auctoritate Nostra acta confirmamus, id censentes
ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis impressis, manu tamen
alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem tribuatur fides
quae hisce haberetur, si ostenderentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
septimo, Pontificatus Nostri quinto.
EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb.
Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii
Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb.
Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.
Ego FERDINANDUS Episcopus tit.
ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.
Ego
IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis
FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in
Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in
Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra
Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego PAULUS titulo S. Andreae
Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S.
Hieronymi Illiricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae
Apostoli de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego ILDEBRANDUS titulo S.
Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI. .
Ego EFREM
titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS titulo
S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego IOSEPHUS titulo S. Crucis in Via
Flaminia Presbyter Cardinalis BERAN.
Ego FRANJO titulo S. Petri et Pauli in Via
0stiensi presbyter Cardinalis ŠEPER.
Ego CAESAR titulo Dominae Nostrae e Sacro
Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
Ego ALAPHRIDUS titulo S.
Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRNCISCUS titulo XII
Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.
Ego IOSEJPHUS titulo S. Mariae
Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL
MARIA titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS titulo
SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis de FURSTENBERG.
Ego CAROLUS titulo S. Marcelli in Urbe Presbyter Cardinalis GRANO.
Ego ANTONIUS
titulo S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.
Ego PETRUS titulo
S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego ANGELUS titulo SS.
Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL'ACQUA.
Ego DINUS
titulo Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego
ALBERTUS titulo S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego ARCADIUS
titulo SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego
FRANCISCUS titulo SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego
VILLELMUS THEODORUS titulo S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS titulo S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS titulo S.
Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego MICHAËL titulo S. Pauli Apostoli in
Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS titulo S. Ioannis Bosco
in via Tusculana Diaconus Cardinalis GALLORI DI VIGNALE.
Ego AEGIDIUS titulo S.
Iosephi ad viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.
Ego PERICLES titulo
S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego FRANCISCUS titulo S. Eustachii
Diaconus Cardinalis BRENNAN.
Ego BENNO titulo S. Georgii in Velabro Diaconus
Cardinalis GUT.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
ARCADIUS Card. LARRAONA S. Rituum Congregationis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, pp. 503-520
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|