 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN GABONENSI
REPUBLICA CONSTITUITUR.
Ad
perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum rationibus,
quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus, soleat exsistere,
neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur commodum esse visum
fuerit Apostolicam Sedem et Rempublicam Gabonensem publicis huiusmodi vinculis
inter se coniungi, harum Litterarum vi, in Republica Gabonensi Nuntiaturam
Apostolicam erigimus et constituimus, cuius sedem in urbe Liberopoli
collocamus. Eidem ergo sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula
deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria
sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Octobris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 13-14
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|