 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
EO MENTEM*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA
AFRICAE MEDIAE ERIGITUR.
Ad
perpetuam rei memoriam. — Eo mentem intendentes, ut res catholica per
ecclesiasticos Viros, egregiis animi dotibus ornatos, in Civitatibus, ad quas
illos legamus, provehatur, statuimus in Republica Africae Mediae Nuntii
Apostolici Sedem erigere; atque adeo probe fore confidimus, ut publicae
necessitudinis rationes, quae Sanctae Sedi cum illa Civitate intercedunt, ad
communem utilitatem verique nominis profectum magis magisque confirmentur.
Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra Nuntiaturam
Apostolicam in Republica Mediae Africae constituimus, cuius sedem in urbe
Banguia collocamus. Eidem Nuntiaturae sic per Nos erectae omnia et singula
deferimus iura, privilegia, indulta quae huiusmodi Legationum propria sunt,
certa spe freti hanc animi testificationem religionis proferendis finibus esse
conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae in Republica Mediae Africae
sic a Nobis erectae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die
IV mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 14-15
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|