The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SUPREMUM MUNUS*

VICARIATUS APOSTOLICI JESSELTONENSIS, KUCHINGENSIS, MIRIENSIS SEIUNGUNTUR A LEGATIONE APOSTOLICA IN INDONESIA
ET SUBICIUNTUR DELEGATIONI APOSTOLICAE THAILANDENSI, LAOSIENSI, MALACENSI ET SINGAPORENSI.

 

Ad futuram rei memoriam. — Supremum munus apostolicum Nos inducit, ut sollerter diligenterque ea praestemus, quae nomini christiano propagando et saluti fidelium in regionibus degentium, quae ab Evangelii praeconibus excoluntur, magis conducere videantur. Curandum igitur est Nobis, ut res in quibusdam Asiae orientalis territoriis ratione his temporibus magis consentanea componantur; scilicet visum est Nobis Vicariatus Apostolicos Jesseltonensem, Kuchingensem et Miriensem, qui usque adhuc Legationi Apostolicae in Indonesia erant obnoxii, inde distrahere aliique subicere auctoritati. Quae cum ita sint, Nos e consulto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, praedictos Vicariatus Apostolicos Jesseltonensem, Kuchingensem et Miriensem, a Legatione Apostolica in Indonesia seiungimus et Delegationi Apostolicae Thailandensi, Laosiensi et Paeninsulae Malacensis adicimus, quae in posterum Delegatio Thailandensis, Laosiensis, Malacensis et Singaporensis appellabitur. Contrariis quibusvis nihil ostantibus. Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 189-190

 

Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 

top