 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ROMANUS ANTISTES*
S. PIUS X, PAPA ET CONFESSOR,
PRINCIPALIS PATRONUS
CONGREGATIONIS FILIORUM SANCTAE MARIAE IMMACULATAE ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Romanus Antistes Pius nomine decimus, ... ex ore
Christi elapsum strenue implens praeceptum, pascendo dilexit et diligendo pavit
». Haec verba elocutus est Pius Pp. duodecimus, postquam, duobus diebus ante,
eximium illum Ecclesiae Pastorem, suum Nostrumque Decessorem, coram fidelium
acclamante multitudine Sanctorum fastis accensuit (A. A. S. 46 [1954] p.
313). Hunc Caelitem, caritate suavem, Filii Sanctae Mariae Immaculatae
praecipuis colunt obsequiis. Sunt enim memores illum, in Petri Cathedra vix
constitutum, paternas curas in Opus ab Antonio Piccardo, sacerdote, quem
auctorem habent, conditum, intendisse, eidemque Sodalitati nomen et ius
tribuisse Congregationis religiosae. Ob hanc igitur singularem pietatem,
Supremus eius Moderator et Consilium ipsius, vota implentes omnium sodalium,
Sanctum Pium PP. decimum praedictae Congregationis principalem Patronum
elegerunt. Preces igitur Nobis sunt adhibitae ut hanc electionem ratam
haberemus. Quibus postulationibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Pium decimum, Papam et Confessorem, principalem totius Congregationis
Filiorum Sanctae Mariae Immaculatae caelestem apud Deum Patronum
confirmamus, seu iterum constituimus ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus
et privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Decembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 193-194
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|