 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
OPERA BONA*
BEATA MARIA VIRGO « SALUS INFIRMORUM »
ELIGITUR PRINCIPALIS APUD DEUM PATRONA TOTIUS « PIAE UNIONIS APOSTOLATUS PRO
INFIRMIS » OMNIUMQUE IN POLONIA AEGROTORUM.
Ad perpetuam rei memoriam.— « Opera bona, quae nos christianos esse
confirmant » (S. Aug., Miscellanea Agostiniana, I, L. G. Morin, 5, n. 1,
p. 606), non modica ex parte pertinent eo, ut, qui adversae valetudinis vexantur
molestiis morbique doloribus discruciantur, levationem atque solacium accipiant.
Quibus christianae caritatis officiis Deipara Virgo merito praeesse putatur,
utpote quae, pie exorata, aerumnosos et miseros relevare maternis curis non
desinat. Eam igitur, quae ut « Salus Infirmorum » ab Ecclesia invocatur, Sodales
« Piae Unionis Apostolatus pro Infirmis » et omnes aegroti in Polonia singulari
religionis studio excolere perhibentur et caelestem Patronam suam elegisse.
Itaque dilectus Filius Noster Stephanus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter
Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopus
Gnesnensis et Varsaviensis, nomine cunctorum Poloniae Episcoporum, Nos rogavit,
ut electionem illam ratam haberemus. Quae vota libenti animo implentes, Nos, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, cui adiectum est nomen « Salus
Infirmorum », principalem apud Deum Patronam totius « Piae Unionis
Apostolatus pro Infirmis » omniumque in Polonia aegrotorum confirmamus seu
iterum constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt, una eum facultate
celebrandi quotannis eius festum die sexta mensis Iulii et utendi proprio textu
Missae, qui in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis continetur. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sieque l'i te
iudicandum esse ae definiendum; irri- tumque ex nune et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Ianuarii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 247-248
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|