 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
OMNES QUIDEM*
S. FRANCISCUS SALESIUS PATRONUS
PRINCIPALIS TERTII ORDINIS MINIMORUM ET S. IOANNA DE VALOIS, REGINA, PATRONA
AEQUE PRINCIPALIS
EIUSDEM TERTII ORDINIS NOMINANTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Omnes quidem beati Francisci
Salesii egregiam virtutem noverunt in ore ac sermone omnium versatam, qua nempe
et suavitate morum floruerit, et caritate erga Numen et proximos homines
aestuaverit, quorum omnium gratia non solum labores praegraves subiit, verum
etiam, ad Christi praeceptum et exemplum (Cf. Io., 1 sqq.), mortem
oppetere, pastor bonus, paratissimus fuit et instruetissimus; admodum tamen
pauci probe noverunt, aut omnino nihil perspectas habent, necessitudines
singulares, quae tanto viro cum Ordine Minimorum intercesserint. Qui sane in eam
S. Francisci a Paula, beatissimi eius Ordinis conditoris, admirationem versus
est, ut, praeterquam quod eius virtutes imitaretur, Tertiariis etiam Sodalibus
annumerari impetraverit, anno millesimo sexcentesimo decimo septimo,
Gratianopoli, regulam Tertiariorum Minimorum summa religione professus; quin
immo, hac de re gloriari solebat; ut, si quando Sodalem Minimae Familiae fortuna
obvium habuisset, eum quam humanissime alloqueretur, atque talia diceret: « Et
ego sum vester. Et ego sum Minimus, idque non nomine tantum »! Neque Sodales
illi pro hac beatissimi Viri benevolentia et voluntate non simili studio vicem
reddebant. Qui non modo vivo debitum honorem praestiterunt, sed et, cum
venerabilis Vir e vita concessisset, eius vita e casus conscribi curaverunt, et
supplices Litteras Apostolicae Sedi miserunt, ut virum tam egregium Sanctorum
indici inscriberet. Cumque id anno millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto
factum esset, Minimorum Societas praeter quam de tam prospero successu est
ingenti gaudio repleta, dies festos perinde celebravit ac si de proprii Ordinis
Sancto ageretur. Ex eo autem tempore, Minimorum pietas erga eum magis ac magis,
quasi flumen rivulis auctum innumeris, percrebruit usque ad hanc nostram
aetatem. Quid huic rei simile factum est de eorundem Sodalium religione erga
Sanctam Ioannam de Valois, Reginam, quae, ob eam causam quod beatum Franciscum
Paulanum cognovisset, et monitis et consiliis eius usa esset salutariter, et
pressisset vestigia praeeuntis in virtute ac sanctitate, in Minimorum Sodalitate
principem semper locum habuit. Cum ergo dilectus Filius Franciscus Maria
Savarese, Generalis Ordinis Minimorum Corrector, cum suo Consilio, suas
totiusque Sodalitatis, praesertim Tertii Ordinis, preces Nobis adhibuerit ut
Sanctos Caelites, quos diximus, Patronos Tertio Ordini daremus, Nos, re bene
reputata, de Sacrae Congregationis Rituum consulto, S. Franciscum Salesium, Ep.
Conf. et Ecc. Doct., Tertii Ordinis Minimorum Patronum principalem
declaramus atque constituimus, Sanctam vero Ioannam de Valois, Reginam, Patronam
aeque principalem eiusdem Tertii Ordinis, factis iuribus, privilegiis
liturgicis, quae Patronis Religiosorum coetuum honorandis fieri solent,
contrariis nihil impedientibus. Has autem Litteras nunc et in posterum firmas
esse decernimus, ita ut effectum suum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero
mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo,
Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 248-249
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|