 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
EVANGELII PRAECONUM*
BEATA MARIA VIRGO VULGO « OUR LADY
OF BETHLEHEM» APPELLATA, ET SANCTUS CAROLUS EPISCOPUS ET CONFESSOR,
PRINCIPALES PATRONI; SANCTUS VERO PATRICIUS EPISCOPUS ET CONFESSOR ET SANCTA
TERESIA A IESU INFANTE VIRGO, SECUNDARII PATRONI TOTIUS DIOECESIS
MONTEREYENSIS IN CALIFORNIA ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Evangelii praeconum annales
replicanti, semel atque iterum accidisse liquet ut ex impensa flagrantique
in Deiparam Virginem pietate nova orirentur oppida, quin immo et urbes, adeo
ut et sacrum quoddam rerum suarum initium et optimum in futuras aetates omen
haberent. Nam catholici Hispaniarum navigatores, cum novas deducerent
colonias in dissitas Americae terras, hanc praeclaram consuetudinem
tenuerunt secum ferendi, e patriis oris, aliquam B. V. Mariae veneratam
Imaginem, quasi amicum sidus in fluctibus vastissimi maris, quod intuentes,
ad portum salutis a recto cursu non aberrantes ac tutius pervenirent.
Firmissima enim Christianis spes semper arridet Maria; quae potest, qua
valet apud Deum auctoritate, quae vult, qua fertur materni sui animi
incitatione, filiis succurrere eosque a periculis cunctis eripere, tum
spiritualibus tum temporalibus. Postquam igitur imago B. V. Mariae, sub
titulo « Nostrae Dominae a BethIehem » invocatae, quasdam Hispanorum
expeditiones sequens, e Lisbonensi terra primum in Mexicanas, deinde in
Californianas Americae regiones pervenit, non solum praecipuas Christi
praeconum stationes signavit ad Evangelii lumen gentibus nuntiandum sed et
initium praebuit novae civitatis condendae, postea « Montereyensis in
California » cognominatae. Magna proinde tenentur religione Deiparae, « Our
Lady of Bethlehem » vulgo appellatae, clerus populusque huius Montereyensis
in California dioecesis et tenerrimos in Eam amoris sensus ostendunt utpote
suae fidei matrem et custodem. Qui insuper peeuliaribus honorant obsequiis
Sanctum Carolum, Ep. et Conf., pastoralis prudentiae et eximiae sanctitatis
exemplar fulgidissimum. Alteram tandem eamque alacrem eo loci pietatem
vigere, magna sane laetitia, comperimus, sive erga Sanctum Patricium Ep. et
Conf., non minoribus virtutibus illustrem ac studiosum Evangelii nuntium,
sive erga Sanctam Teresiam a Iesu Infante Virginem, cuius rara simplicitas
morum atque operosi spiritus quietus ardor cum immenso Dei animorumque amore
coniunguntur. Quam ob rem, sui universi cleri fideliumque vota expromens,
Venerabilis Frater Henricus A. Clinch, Montereyensis in California
Episcopus, Nos rogavit ut B. V. Mariam « Our Lady of Bethlehem » vulgo
appellatam et Sanctum Carolum Ep. et Conf., praecipuos Patronos; Sanctum
vero Patricium Ep. et Conf. et Sanctam Teresiam a Iesu Infante V.,
secundarios tutores suae dioecesis renuntiaremus. Quibus precibus libenti
animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, Nostra de
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuurnque in
modum, Beatam Virginem Maria « Our Lady of Bethlehem» vulgo appellatam et
Sanctum Carolum Episcopum et Confessorem, principales Patronos; Sanctum vero
Patricium Ep. et Conf. et Sanctam Teresiam a Iesu Infante V., secundarios
Patronos totius Montereyensis in California dioecesis eligimus, constituimus
ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis et secundariis regionum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis minime obstantibus. Haec statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad
quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari.
Datum ex arce Gandulfi prope Romam, sub vigesimo octavo mensis
angusti, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
Franciscus
Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 13, pp. 708-709
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|