The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM SACRATISSIMA*

VENERABILIS DEI FAMULUS SIMEON BERNEUX
EIUSQUE TRES ET VIGINTI SOCII MARTYRES BEATI RENUNTIANTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum sacratissima Christi verba: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. 16, 24) manifesto significent quas debeant evangelicae legis asseclae suscipere vitae rationes, quam semitam ad aeternam vitam tenere; cumque praeterea idem declaraverit Christus se et mundum vicisse (cf. Io.16,33) et suis adesse usque ad consummationem saeculi (cf. Matth. 28, 20), non est dubitandum quin iam a primordiis in catholicam Ecclesiam actae vexationes eidem potius victorias quam offensiones pepererint, eamque ad ampliores adipiscendos triumphos in omne aevum perducant. Quemadmodum videlicet Sanctus Hilarius scripsit: Hoc Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, eum laeditur; tu ne intellegat, eum arguitur, tunc obtineat, eum deseritur; dum vexatur; floret; dum opprimitur, crescit; dum contemnitur, proficit, tunc stat, eum superari videtur (De Trinit., lib. IV). Haud absimilem ideo sortem exspectare sibi poterant ii Coreanae nationis fidelium coetus quibus evangelica doctrina erudiendis et efformandis operam suam sedulam probabilemque admodum impenderunt in praesensque strenue impendunt sodales Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes. Quorum profecto fidelium quot, per saeculorum decursum ab christiani nominis hostibus vexati, vita et sanguine fidei nostrae sanctitatem confirmaverint, numero percenseri nequeunt; de quibusdam tamen invictis Christi athletis peculiarem iuvat serere sermonem, qui divino Regi praeclarum constantiae testimonium dederunt, quibusque mirae fortitudinis quasi facem duo praetulerunt sacri Episcopi necnon quinque e Gallica natione sacerdotes, eiusdem Societatis Parisiensis sodales, ibidem locorum christianae religionis praecones et propagatores. Sed rem praestat ordine exponere, quo clarius pateat qua idonea prorsus opportunitate in huius Petrianae basilicae maiestate sollemnia hodie habeantur, ad Beatorum Caelitum honores decernendos Simeoni Berneux, Episcopo, eiusque tribus et viginti sociis, qui, superiore saeculo, se alii aliis Coreae locis in mortem acerbissimam, Christi confitendi causa, obtulerunt. Qui mente consideret quam grave semper et laboriosum opus sit evangelicam inter ethnicos legem promulgare, is sane intelleget cur apud Coreanas gentes fuerit illud praecipue arduum et maximis implicatum difficultatibus. Nam id proprium nationis illius ac quasi nativum fuit, a maioribus videlicet accepta instituta, ritus, mores integra omnino servare eademque solida atque incorrupta posteris tradere. Haec autem in more posita causa fuerunt peculiaris, cur populus ille nec maturius, quam pro exspectatione et labore, nec latius, a vana superstitione reductus, Christi luce fuerit collustratus. Ut primum enim ad christianam legem ibi locorum propagandam et firmandam data est opera — quod exeunte saeculo decimo octavo factum esse constat — in christianos fideles saeviri coeptum est cum iisdemque magis magisque hostiliter agi. Ab anno praeterea millesimo octingentesimo secundo ad usque millesimum octingentesimum sexagesimum sextum, pluries editis a civili potestate decretis vetitum est ne perversam, uti appellabatur, Christi religionem Coreani cives susciperent, quippe quae maiorum everteret mores consuetudinesque. Hinc vexationes initae, hinc caedes: christianorum nempe fidelium alii vel ad vitam necessariis exuti, sua alii ipsae domo depulsi, alii in ferrum et in vincula coniecti, alii concisi, obtruncati, laqueo iugulati. His igitur adiunctis suum profuderunt sanguinem viri sancti illi, quorum revera non erat mundus dignus (Hebr. 11, 35), quorumque memoria et laude merito gaudet in primis Coreana tellus cunctaque simul catholica Ecclesia. Hi sunt: Simeon Berneux, Episcopus titulo Capsensis idemque Vicarius Apostolicus Coreae. Ei, post varia et acerrima adhibita in carcere tormenta, caput tandem, in pago per vulgus appellato Sai-Nam-To, abscissum, die octavo mensis martii, anno millesimo octingentesimo sexagesimo sexto, cum esset quinquaginta duorum annorum. Cum eo, iisdem cruciatibus affecti, mortem Christum confitentes obierunt: Iustus Raufer de Bretenières, duorum de triginta annorum; Ludovicus Beaulieu, sex super viginti annorum; Petrus Henricus Dorié, viginti septem annorum, sacerdotes e Societate Parisiensi missionum ad exteras gentes. Quos, in pago Syou-Yeng nuncupato, die tricesimo eiusdem mensis et anni, iisdemque et suppliciis cruciati et mortis genere interfecti, secuti sunt: Antonius Daveluy, Episcopus titulo Aconensis et Coadiutor Vicarii Apostolici Coreae, vir duorum de quinquaginta annorum; Petrus Aumaître, unius de triginta annorum; et Martinus Lucas Huin, triginta annorum, item sacerdotes et sodales Societatis Parisiensis, quam diximus. Ac praeterea: Lucas Hoang Tjai-Ken, nuptus, vir duorum et quinquaginta annorum; Iosephus Tjyang-Nak-Syo, christianae doctrinae institutor, annorum sexaginta quattuor; Thomas Son Tja-Syen, nuptus, triginta annorum vir, in carcere pagi Kong-Tjyou nuncupati laqueo suffocatus. Ante hos autem, in Christum fidem suam profitentes, mortem subierant: Petrus Ryou Tjyeng-Rioul, paterfamilias, quem, quinquagesimum annum agentem, in pago Pyeng-Yang, die decimoseptimo mensis februarii, eodem anno, quidam eius ipsius socii qui, mortis metu capti, a christiana religione antea defecerant, ad mortem usque virgis ceciderunt; Ioannes Baptista Nam Tjyong-Sam, paterfamilias idemque regius camerarius, die sexto mensis martii eiusdem anni caput caesus, cum esset quinquaginta annorum; Petrus Tchoi Tchi-Tchyeng, paterfamilias, annorum septem et quinquaginta; atque Ioannes Baptista Tjyeng Seung-Yen, paterfamilias, quinquaginta et quinque annorum; his quoque, post acerrima illata cruciamenta, caput praecisum, in pago vulgo Nei-Ko-Ri. Postridie vero, in pago Sai-nam-the, propter Christum carnifici collum praebuerunt Marcus Tyeng, nuptus, doctrinae christianae institutor, annorum unius super septuaginta; atque Alexius Ou Syei-Hpil, unius de viginti annorum iuvenis. Eorum vero, qui die tertiodecimo mensis decembris, eodem anno, in pago Tjyen-Tiyou vita et sanguine catholicae fidei sanctitatem commendarunt, praeprimis recensendi Petrus Tjyo Hoa-Sye, vir quadraginta annorum, eiusque filius nomine Iosephus, septemdecim natus annos, post quinque tamen dies fustibus occisus quam obtruncatus pater: vetabat enim Coreana lex, ne plures eiusdem familiae socii eodem die morte plecterentur. Memorandi praeterea: Petrus Ni Mieng-Sye, paterfamilias, annorum quinquaginta; Bartholomaeus Tjyeng Moun-Ho, paterfamilias, vir quinque et sexaginta annorum; Petrus Son Syen-Tji, paterfamilias evangelicaeque legis institutor, septem super quadraginta annorum ; Iosephus Han Ouen-Ye, quondam et ipse Christi legi docendae praepositus, vir duorum de quadraginta annorum; Petrus Tjieng Ouen- Tji, adulescens unius et viginti annorum. His quoque, in carcere postquam immanissimo tormento excarnificati sunt, caput tandem caesus. Demum, die vicesimo mensis ianuarii, anno millesimo octingentesimo sexagesimo septimo, in pago Tai-Kou appellato, caput obtruncatum est Ioanni Ni Youn-Il, patrifamilias eidemque christianae doctrinae institutori, cum quinque et quadraginta esset annorum. Tanta autem horum virorum virtus et, religionis causa, tolerata supplicia e populi atque sodalium memoria non exciderunt. Quapropter, ipsorum fama crebrescente, de eorum martyrio martyriique causa, post ordinarios quos vocant processus, apud Sacram Rituum Congregationem acta est quaestio. Commissionem autem Introductionis causae de famulo Dei Simeone Berneux deque eius sociis Beatorum Caelitum ordini accensendis Benedictus XV, fel. rec. Decessor Noster, die tertiodecimo mensis novembris, anno millesimo nongentesimo duodevicesimo, manu sua signavit. Absolutis deinde omnibus quae ad Sacri illius Rituum Consilii instituta et normas cognoscenda fuerant et pertractanda, coactisque de more comitiis, Nos, comitiis generalibus, die sexto superioris mensis maii habitis, statim iussimus decretum de venerabilis famuli Dei Simeonis Berneux eiusque trium et vinginti sociorum martyrio martyriique causa apparari, atque, concessa a signis seu miraculis dispensatione, ad reliqua pergeretur oportere censuimus. Die denique undevicesimo mensis septembris, hoc anno, sollemni sententia decrevimus tuto procedi posse ad sollemnem illorum martyrum, quos Coreanos vocant, beatificationem.

Quae cum ita sint, Nos, vota implentes sodalium omnium Societatis missionum ad exteras gentes atque fidelis populi totius Coreae, auctoritate Nostra apostolica Litterarumque harum vi atque perpetuum in modum, facultatem facimus ut venerabilis Dei famulus Simeon Berneux eiusque viginti tres socii martyres, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque reliquiae, si exstent, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publice christifidelium venerationi proponantur, atque eorumdem imagines radiis decorentur. Praeterea eadem Nostra auctoritate concedimus, ut de illis recitetur quotannis officium de communi Martyrum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa cum partibus propriis approbatis celebretur iuxta Breviarii et Missalis Romani rubricas. Eiusmodi vero officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in omnibus et singulis domibus sodalium Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes inque cunctis Coreae circumscriptionibus ecclesiasticis, in quibus iidem martyres aut nati sunt, aut vixerunt, aut martyrium fecerunt, ab omnibus, qui Horas canonicas recitare tenentur, et, quod ad Missam pertinet, ab omnibus sacerdotibus cum saecularibus tum regularibus ad templa, in quibus festum agitur, confluentibus. Concedimus denique ut beatificationis sollemnia eorumdem beatorum martyrum in domibus eiusdem Societatis Parisiensis, cunctisque locis, quos modo diximus, die ab locorum Ordinariis praefiniendo, peragi queant, intra annum postquam eadem sollemnia in basilica Vaticana celebrata sunt, contrariis quibuslibet non obstantibus. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, eadem prorsus in iudicialibus etiam disceptationibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno Domini :MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri VI.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarius

           Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 11, pp. 657-661

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 

top